8:1 factum est autem post haec percussit David Philisthim et humiliavit eos et tulit David frenum tributi de manu Philisthim
8:2 et percussit Moab et mensus est eos funiculo coaequans terrae mensus est autem duos funiculos unum ad occidendum et unum ad vivificandum factusque est Moab David serviens sub tributo
8:3 et percussit David Adadezer filium Roob regem Soba quando profectus est ut dominaretur super flumen Eufraten
8:4 et captis David ex parte eius mille septingentis equitibus et viginti milibus peditum subnervavit omnes iugales curruum dereliquit autem ex eis centum currus
8:5 venit quoque Syria Damasci ut praesidium ferret Adadezer regi Soba et percussit David de Syria viginti duo milia virorum
8:6 et posuit David praesidium in Syria Damasci factaque est Syria David serviens sub tributo servavit Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est
8:7 et tulit David arma aurea quae habebant servi Adadezer et detulit ea in Hierusalem
8:8 et de Bete et de Beroth civitatibus Adadezer tulit rex David aes multum nimis
8:9 audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adadezer
8:10 et misit Thou Ioram filium suum ad regem David ut salutaret eum congratulans et gratias ageret eo quod expugnasset Adadezer et percussisset eum hostis quippe erat Thou Adadezer et in manu eius erant vasa argentea et vasa aurea et vasa aerea
8:11 quae et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro quae sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat
8:12 de Syria et Moab et filiis Ammon et Philisthim et Amalech et de manubiis Adadezer filii Roob regis Soba
8:13 fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum caesis duodecim milibus
8:14 et posuit in Idumea custodes statuitque praesidium et facta est universa Idumea serviens David et servavit Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est
8:15 et regnavit David super omnem Israhel faciebat quoque David iudicium et iustitiam omni populo suo
8:16 Ioab autem filius Sarviae erat super exercitum porro Iosaphat filius Ahilud erat a commentariis
8:17 et Sadoc filius Achitob et Ahimelech filius Abiathar sacerdotes et Saraias scriba
8:18 Banaias autem filius Ioiada super Cherethi et Felethi filii autem David sacerdotes erant
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase