7:1 hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi qui obviavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei
7:2 cui decimas omnium divisit Abraham primum quidem qui interpretatur rex iustitiae deinde autem et rex Salem quod est rex pacis
7:3 sine patre sine matre sine genealogia neque initium dierum neque finem vitae habens adsimilatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuum
7:4 intuemini autem quantus sit hic cui et decimam dedit de praecipuis Abraham patriarcha
7:5 et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem id est a fratribus suis quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae
7:6 cuius autem generatio non adnumeratur in eis decimas sumpsit Abraham et hunc qui habebat repromissiones benedixit
7:7 sine ulla autem contradictione quod minus est a meliore benedicitur
7:8 et hic quidem decimas morientes homines accipiunt ibi autem contestatus quia vivit
7:9 et ut ita dictum sit per Abraham et Levi qui decimas accipit decimatus est
7:10 adhuc enim in lumbis patris erat quando obviavit ei Melchisedech
7:11 si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat populus enim sub ipso legem accepit quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici
7:12 translato enim sacerdotio necesse est ut et legis translatio fiat
7:13 in quo enim haec dicuntur de alia tribu est de qua nullus altario praesto fuit
7:14 manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est
7:15 et amplius adhuc manifestum est si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos
7:16 qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis
7:17 contestatur enim quoniam tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech
7:18 reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem
7:19 nihil enim ad perfectum adduxit lex introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum
7:20 et quantum est non sine iureiurando alii quidem sine iureiurando sacerdotes facti sunt
7:21 hic autem cum iureiurando per eum qui dixit ad illum iuravit Dominus et non paenitebit tu es sacerdos in aeternum
7:22 in tantum melioris testamenti sponsor factus est Iesus
7:23 et alii quidem plures facti sunt sacerdotes idcirco quod morte prohiberentur permanere
7:24 hic autem eo quod maneat in aeternum sempiternum habet sacerdotium
7:25 unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eis
7:26 talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus innocens inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus
7:27 qui non habet cotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes prius pro suis delictis hostias offerre deinde pro populi hoc enim fecit semel se offerendo
7:28 lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes sermo autem iurisiurandi qui post legem est Filium in aeternum perfectum
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase