1:1 Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Timotheus frater
1:2 his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in Christo Iesu gratia vobis et pax a Deo Patre nostro
1:3 gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes
1:4 audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem quam habetis in sanctos omnes
1:5 propter spem quae reposita est vobis in caelis quam audistis in verbo veritatis evangelii
1:6 quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate
1:7 sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu
1:8 qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu
1:9 ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali
1:10 ut ambuletis digne Deo per omnia placentes in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei
1:11 in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia et longanimitate cum gaudio
1:12 gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine
1:13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae
1:14 in quo habemus redemptionem remissionem peccatorum
1:15 qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis creaturae
1:16 quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt
1:17 et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant
1:18 et ipse est caput corporis ecclesiae qui est principium primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens
1:19 quia in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare
1:20 et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris sive quae in caelis sunt
1:21 et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis
1:22 nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles coram ipso
1:23 si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister
1:24 qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod est ecclesia
1:25 cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quae data est mihi in vos ut impleam verbum Dei
1:26 mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus nunc autem manifestatum est sanctis eius
1:27 quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae
1:28 quem nos adnuntiamus corripientes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu
1:29 in quo et laboro certando secundum operationem eius quam operatur in me in virtute
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase