5:1 state et nolite iterum iugo servitutis contineri
5:2 ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderit
5:3 testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae
5:4 evacuati estis a Christo qui in lege iustificamini a gratia excidistis
5:5 nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus
5:6 nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed fides quae per caritatem operatur
5:7 currebatis bene quis vos inpedivit veritati non oboedire
5:8 persuasio non est ex eo qui vocat vos
5:9 modicum fermentum totam massam corrumpit
5:10 ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis qui autem conturbat vos portabit iudicium quicumque est ille
5:11 ego autem fratres si circumcisionem adhuc praedico quid adhuc persecutionem patior ergo evacuatum est scandalum crucis
5:12 utinam et abscidantur qui vos conturbant
5:13 vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem
5:14 omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum tuum sicut te ipsum
5:15 quod si invicem mordetis et comeditis videte ne ab invicem consumamini
5:16 dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis
5:17 caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque vultis illa faciatis
5:18 quod si spiritu ducimini non estis sub lege
5:19 manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio inmunditia luxuria
5:20 idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae dissensiones sectae
5:21 invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur
5:22 fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas
5:23 fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lex
5:24 qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis
5:25 si vivimus spiritu spiritu et ambulemus
5:26 non efficiamur inanis gloriae cupidi invicem provocantes invicem invidentes
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase