Index: Latin Vulgate

 

2 Corinthians 11

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13]

11:1 utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae sed et subportate me

11:2 aemulor enim vos Dei aemulatione despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo

11:3 timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate quae est in Christo

11:4 nam si is qui venit alium Christum praedicat quem non praedicavimus aut alium spiritum accipitis quem non accepistis aut aliud evangelium quod non recepistis recte pateremini

11:5 existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis

11:6 et si inperitus sermone sed non scientia in omnibus autem manifestatus sum vobis

11:7 aut numquid peccatum feci me ipsum humilians ut vos exaltemini quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis

11:8 alias ecclesias expoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum

11:9 et cum essem apud vos et egerem nulli onerosus fui nam quod mihi deerat suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo

11:10 est veritas Christi in me quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae

11:11 quare quia non diligo vos Deus scit

11:12 quod autem facio et faciam ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem ut in quo gloriantur inveniantur sicut et nos

11:13 nam eiusmodi pseudoapostoli operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi

11:14 et non mirum ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis

11:15 non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae quorum finis erit secundum opera ipsorum

11:16 iterum dico ne quis me putet insipientem alioquin velut insipientem accipite me ut et ego modicum quid glorier

11:17 quod loquor non loquor secundum Dominum sed quasi in insipientia in hac substantia gloriae

11:18 quoniam multi gloriantur secundum carnem et ego gloriabor

11:19 libenter enim suffertis insipientes cum sitis ipsi sapientes

11:20 sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit si quis devorat si quis accipit si quis extollitur si quis in faciem vos caedit

11:21 secundum ignobilitatem dico quasi nos infirmi fuerimus in quo quis audet in insipientia dico audeo et ego

11:22 Hebraei sunt et ego Israhelitae sunt et ego semen Abrahae sunt et ego

11:23 ministri Christi sunt minus sapiens dico plus ego in laboribus plurimis in carceribus abundantius in plagis supra modum in mortibus frequenter

11:24 a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi

11:25 ter virgis caesus sum semel lapidatus sum ter naufragium feci nocte et die in profundo maris fui

11:26 in itineribus saepe periculis fluminum periculis latronum periculis ex genere periculis ex gentibus periculis in civitate periculis in solitudine periculis in mari periculis in falsis fratribus

11:27 in labore et aerumna in vigiliis multis in fame et siti in ieiuniis multis in frigore et nuditate

11:28 praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea cotidiana sollicitudo omnium ecclesiarum

11:29 quis infirmatur et non infirmor quis scandalizatur et ego non uror

11:30 si gloriari oportet quae infirmitatis meae sunt gloriabor

11:31 Deus et Pater Domini Iesu scit qui est benedictus in saecula quod non mentior

11:32 Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me conprehenderet

11:33 et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et effugi manus eius

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase