Index: Latin Vulgate

 

1 Corinthians 4

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16]

4:1 sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei

4:2 hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur

4:3 mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer aut ab humano die sed neque me ipsum iudico

4:4 nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc iustificatus sum qui autem iudicat me Dominus est

4:5 itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo

4:6 haec autem fratres transfiguravi in me et Apollo propter vos ut in nobis discatis ne supra quam scriptum est unus adversus alterum infletur pro alio

4:7 quis enim te discernit quid autem habes quod non accepisti si autem accepisti quid gloriaris quasi non acceperis

4:8 iam saturati estis iam divites facti estis sine nobis regnastis et utinam regnaretis ut et nos vobiscum regnaremus

4:9 puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus

4:10 nos stulti propter Christum vos autem prudentes in Christo nos infirmi vos autem fortes vos nobiles nos autem ignobiles

4:11 usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus

4:12 et laboramus operantes manibus nostris maledicimur et benedicimus persecutionem patimur et sustinemus

4:13 blasphemamur et obsecramus tamquam purgamenta huius mundi facti sumus omnium peripsima usque adhuc

4:14 non ut confundam vos haec scribo sed ut filios meos carissimos moneo

4:15 nam si decem milia pedagogorum habeatis in Christo sed non multos patres nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui

4:16 rogo ergo vos imitatores mei estote

4:17 ideo misi ad vos Timotheum qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino qui vos commonefaciat vias meas quae sunt in Christo sicut ubique in omni ecclesia doceo

4:18 tamquam non venturus sim ad vos sic inflati sunt quidam

4:19 veniam autem cito ad vos si Dominus voluerit et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt sed virtutem

4:20 non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute

4:21 quid vultis in virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase