Index: Latin Vulgate

 

Romans 6

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16]

6:1 quid ergo dicemus permanebimus in peccato ut gratia abundet

6:2 absit qui enim mortui sumus peccato quomodo adhuc vivemus in illo

6:3 an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati sumus

6:4 consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitae ambulemus

6:5 si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius simul et resurrectionis erimus

6:6 hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccato

6:7 qui enim mortuus est iustificatus est a peccato

6:8 si autem mortui sumus cum Christo credimus quia simul etiam vivemus cum Christo

6:9 scientes quod Christus surgens ex mortuis iam non moritur mors illi ultra non dominabitur

6:10 quod enim mortuus est peccato mortuus est semel quod autem vivit vivit Deo

6:11 ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo in Christo Iesu

6:12 non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut oboediatis concupiscentiis eius

6:13 sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo

6:14 peccatum enim vobis non dominabitur non enim sub lege estis sed sub gratia

6:15 quid ergo peccavimus quoniam non sumus sub lege sed sub gratia absit

6:16 nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad oboediendum servi estis eius cui oboeditis sive peccati sive oboeditionis ad iustitiam

6:17 gratias autem Deo quod fuistis servi peccati oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae in qua traditi estis

6:18 liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae

6:19 humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae sicut enim exhibuistis membra vestra servire inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem

6:20 cum enim servi essetis peccati liberi fuistis iustitiae

6:21 quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors est

6:22 nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam

6:23 stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase