8:1 et dixit Dominus ad me sume tibi librum grandem et scribe in eo stilo hominis Velociter spolia detrahe Cito praedare
8:2 et adhibui mihi testes fideles Uriam sacerdotem et Zacchariam filium Barachiae
8:3 et accessi ad prophetissam et concepit et peperit filium et dixit Dominus ad me voca nomen eius Adcelera spolia detrahere Festina praedari
8:4 quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam auferetur fortitudo Damasci et spolia Samariae coram rege Assyriorum
8:5 et adiecit Dominus loqui ad me adhuc dicens
8:6 pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloae quae vadunt cum silentio et adsumpsit magis Rasin et filium Romeliae
8:7 propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas Fluminis fortes et multas regem Assyriorum et omnem gloriam eius et ascendet super omnes rivos eius et fluet super universas ripas eius
8:8 et ibit per Iudam inundans et transiens usque ad collum veniet et erit extensio alarum eius implens latitudinem terrae tuae o Emmanuhel
8:9 congregamini populi et vincimini et audite universae procul terrae confortamini et vincimini accingite vos et vincimini
8:10 inite consilium et dissipabitur loquimini verbum et non fiet quia nobiscum Deus
8:11 haec enim ait Dominus ad me sicut in forti manu erudivit me ne irem in via populi huius dicens
8:12 non dicatis coniuratio omnia enim quae loquitur populus iste coniuratio est et timorem eius ne timeatis neque paveatis
8:13 Dominum exercituum ipsum sanctificate ipse pavor vester et ipse terror vester
8:14 et erit vobis in sanctificationem in lapidem autem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israhel in laqueum et in ruinam habitantibus Hierusalem
8:15 et offendent ex eis plurimi et cadent et conterentur et inretientur et capientur
8:16 liga testimonium signa legem in discipulis meis
8:17 et expectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Iacob et praestolabor eum
8:18 ecce ego et pueri quos mihi dedit Dominus in signum et in portentum Israhelis a Domino exercituum qui habitat in monte Sion
8:19 et cum dixerint ad vos quaerite a pythonibus et a divinis qui stridunt in incantationibus suis numquid non populus a Deo suo requirit pro vivis a mortuis
8:20 ad legem magis et ad testimonium quod si non dixerint iuxta verbum hoc non erit eis matutina lux
8:21 et transibit per eam corruet et esuriet et cum esurierit irascetur et maledicet regi suo et Deo suo et suspiciet sursum
8:22 et ad terram intuebitur et ecce tribulatio et tenebrae dissolutio angustia et caligo persequens et non poterit avolare de angustia sua
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase