35:1 interea locutus est Deus ad Iacob surge et ascende Bethel et habita ibi facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum
35:2 Iacob vero convocata omni domo sua ait abicite deos alienos qui in medio vestri sunt et mundamini ac mutate vestimenta vestra
35:3 surgite et ascendamus in Bethel ut faciamus ibi altare Deo qui exaudivit me in die tribulationis meae et fuit socius itineris mei
35:4 dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant et inaures quae erant in auribus eorum at ille infodit ea subter terebinthum quae est post urbem Sychem
35:5 cumque profecti essent terror Dei invasit omnes per circuitum civitates et non sunt ausi persequi recedentes
35:6 venit igitur Iacob Luzam quae est in terra Chanaan cognomento Bethel ipse et omnis populus cum eo
35:7 aedificavitque ibi altare et appellavit nomen loci Domus Dei ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum
35:8 eodem tempore mortua est Debbora nutrix Rebeccae et sepulta ad radices Bethel subter quercum vocatumque est nomen loci quercus Fletus
35:9 apparuit autem iterum Deus Iacob postquam reversus est de Mesopotamiam Syriae benedixitque ei
35:10 dicens non vocaberis ultra Iacob sed Israhel erit nomen tuum et appellavit eum Israhel
35:11 dixitque ei ego Deus omnipotens cresce et multiplicare gentes et populi nationum erunt ex te reges de lumbis tuis egredientur
35:12 terramque quam dedi Abraham et Isaac dabo tibi et semini tuo post te
35:13 et recessit ab eo
35:14 ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus ei fuerat Deus libans super eum libamina et effundens oleum
35:15 vocansque nomen loci Bethel
35:16 egressus inde venit verno tempore ad terram quae ducit Efratham in qua cum parturiret Rahel
35:17 ob difficultatem partus periclitari coepit dixitque ei obsetrix noli timere quia et hunc habebis filium
35:18 egrediente autem anima prae dolore et inminente iam morte vocavit nomen filii sui Benoni id est filius doloris mei pater vero appellavit eum Beniamin id est filius dexterae
35:19 mortua est ergo Rahel et sepulta in via quae ducit Efratham haec est Bethleem
35:20 erexitque Iacob titulum super sepulchrum eius hic est titulus monumenti Rahel usque in praesentem diem
35:21 egressus inde fixit tabernaculum trans turrem Gregis
35:22 cumque habitaret in illa regione abiit Ruben et dormivit cum Bala concubina patris sui quod illum minime latuit erant autem filii Iacob duodecim
35:23 filii Liae primogenitus Ruben et Symeon et Levi et Iudas et Isachar et Zabulon
35:24 filii Rahel Ioseph et Beniamin
35:25 filii Balae ancillae Rahelis Dan et Nepthalim
35:26 filii Zelphae ancillae Liae Gad et Aser hii filii Iacob qui nati sunt ei in Mesopotamiam Syriae
35:27 venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre civitatem Arbee haec est Hebron in qua peregrinatus est Abraham et Isaac
35:28 et conpleti sunt dies Isaac centum octoginta annorum
35:29 consumptusque aetate mortuus est et adpositus populo suo senex et plenus dierum et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase