{X3EZ}
1:1 et egit Iosias pascha in Hierosolymis Domino suo et

 immolavit phase quartadecima luna primi mensis,

1:2 statuens sacerdotes per vices stolas amictos in templo

 Domini.

1:3 et dixit Levitis sacris servis Israhel, ut sanctificarent se

 Domino in positione Domini sanctam arcam in domo, quam

 aedificavit Salomon filius David rex.

1:4 non erit vobis tollere super umeros eam. et nunc deservite

 Domino nostro et curam agite gentis illius Israhel et parate

 secundum pagos et tribus nostras

1:5 secundum scripturam David regis Israhel et secundum

 magnificentiam Salomonis filii eius. et omnes in templo et

 secundum particulam principatus paternam vestram eorum

 Levitarum, qui stant in conspectu fratrum vestrorum filiorum

 Israhel,

1:6 immolate pascha et sacrificia parate fratribus vestris et

 facite secundum praeceptum Domini, quod datum est Moysi.

1:7 et donavit Iosias in plebem quae inventa est oves agnorum et

 hedorum et caprarum triginta milia, vitulos tria milia.

1:8 haec de regalibus data sunt secundum promissionem populo et

 sacerdotibus in pascha et Levitis. et dedit Helchias et

 Zaccharias et Hellus praepositi domus ipsis sacerdotibus in

 pascha oves numero duo milia sescentas v trecentos.

1:9 et Iechonias et Sameas et Nathanahel frater et Asabias et

 Ozihel et Ioram tribuni dederunt Levitis in phase oves quinque

 milia, vitulos septingentos.

1:10 et haec cum fierent, eleganter steterunt sacerdotes et

 Levitae, habentes azyma per tribus

1:11 et secundum partes principatus patrum in conspectu populi,

 offerre Domino secundum ea quae in libro Moysi scripta sunt. et

 sic ad diluculum.

1:12 et assaverunt phase igne prout oportebat, et hostias

 coxerunt in aeniolis et ollis cum beneolentia,

1:13 et tulerunt omnibus qui erant ex plebe. et post haec

 paraverunt sibi et sacerdotibus.

1:14 sacerdotes enim offerebant hostias et adipes, usque dum

 finita esset hora, et Levitae paraverunt sibi et fratribus suis

 filiis Aaron.

1:15 et sacri cantores filii Asaph erant super ordinem eorum

 secundum praeceptum David, et Asaph et Zaccharias et Ieddinus

 qui erat a rege.

1:16 et ostiarii per singulas ianuas, ita ut non praevaricaret

 unusquisque suum vicem; fratres enim ipsorum Levitae paraverunt

 illis.

1:17 et consummata sunt quae pertinebant ad sacrificium Domini

1:18 illa die, agi phase et offerri hostias super Domini

 sacrarium secundum praeceptum regis Iosiae.

1:19 et egerunt filii Israhel qui inventi sunt in tempore illo

 phase et diem festum azymorum per dies septem.

1:20 et non est celebratum phase tale in Israhel a temporibus

 Samuhel prophetae.

1:21 et omnes reges Israhel non celebraverunt pascha tale, quale

 egit Iosias et sacerdotes et Levitae et Iudaei et omnis

 Israhel, qui inventi sunt in commoratione Hierosolymis.

1:22 octavodecimo anno regnante Iosia celebratum est phase.

1:23 et directa sunt opera Iosiae in conspectu Domini sui in

 corde pleno metuentia.

1:24 et quae circa illum quidem conscripta sunt in pristinis

 temporibus, de eis qui peccaverunt quique inreligiosi fuerunt

 in Dominum prae omnem gentem et regnum et qui non quaerunt

 ipsum et verba Domini super Israhel.

1:25 et post omnem actum hunc Iosiae ascendit Pharao rex

 Aegypti, veniens bellum abicere in Charchamis super Eufraten,

 et exivit in obviam illi Iosias.

1:26 et misit rex Aegypti ad Iosiam dicens: quid mihi et tibi

 est rex Iudaeae?

1:27 non sum ad te missus a Domino, super Eufraten enim bellum

 meum est, et Dominus mecum est festinans, descende.

1:28 et non est Iosias reversus super currum suum, sed expugnare

 eum conabatur, non adtendens verbum prophetiae ex ore Domini.

1:29 sed constituit ad eum bellum in campo Metedaus. et

 descenderunt principes ad regem Iosiam.

1:30 et dixit rex pueris suis: amovete me a proelio; infirmatus

 sum enim valde. et statim amoverunt eum pueri ipsius de acie.

1:31 et ascendit super currum secundarium suum, et perveniens

 Hierosolymam vita functus est, et sepultus est in paterno

 sepulchro.

1:32 et in tota Iudaea lugebant Iosiam, et lamentabat Hieremias

 propheta pro Iosiam, et qui praesidebant cum uxoribus

 lamentabant eum usque in hunc diem. et datum est hoc fieri

 semper in omne genus Israhel.

1:33 haec autem proscripta sunt in libro historiarum regum

 Iudaeae, et singula gesta actus Iosiae, eius gloriae et

 intellectus eius in lege Domini, quaeque gesta sunt ab eo et

 quae nunc, conscripta sunt in libro regum Israhel et Iuda.

1:34 et adsumentes qui erant ex gente Iechoniam filium Iosiae

 constituerunt regem pro Iosia patre suo, cum esset annorum

 viginti trium.

1:35 et regnavit super Israhel mensibus tribus. et amoto eo rex

 Aegypti ne regnaret Hierosolymis,

1:36 multavit gentem argenti talenta centum et auri talenta

 decem.

1:37 et constituit rex Aegypti regem Ioachim fratrem ipsius

 regem Iudaeae et Hierusalem.

1:38 et alligavit magistratus Ioachim, Zaracele fratrem suum

 adprehendens reduxit Aegypto.

1:39 annorum autem erat Ioachim viginti quinque, cum regnaret in

 terra Iudaeae et in Hierusalem, et fecit malignum in conspectu

 Domini.

1:40 post hunc autem ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et

 alligans eum in aereo vinculo perduxit in Babyloniam.

1:41 et de sacris vasis Domini accepit Nabuchodonosor et tulit

 et consecravit in templo suo in Babylonia.

1:42 nam de inmunditia illius et inreligiositate scriptum est in

 libro temporum regum.

1:43 et regnavit Ioachim filius ipsius pro eo; cum autem

 constitutus esset, erat annorum octo.

1:44 regnavit autem menses tres et dies decem in Hierusalem, et

 fecit malignum in conspectu Domini.

1:45 et post annum mittens Nabuchodonosor transmigravit eum in

 Babyloniam simul cum sacris vasis Domini.

1:46 et constituit Sedeciam regem Iudaeae et Hierusalem, cum

 esset annorum viginti unius. regnavit autem annis undecim,

1:47 et fecit malignum in conspectu Domini, et non est veritus a

 verbis quae dicta sunt ab Hieremia propheta ex ore Domini.

1:48 et adiuratus a rege Nabuchodonosor in nomine Domini

 peierans discessit, et indurata cervice sua et corde suo

 transgressus est legitima Domini Dei Israhel.

1:49 et duces populi et sacerdotum multa inique gesserunt et

 impie egerunt super omnes inmunditias gentium, et polluerunt

 templum Domini quod sacratum erat in Hierosolymis.

1:50 et misit Deus patrum ipsorum per angelum suum revocare eos,

 propter quod parceret illis et tabernaculo suo.

1:51 ipsi vero subsannabant in angelis eius et, qua die locutus

 est Dominus, erant inludentes prophetas eius,

1:52 quoadusque ad iracundiam concitatus super gentem suam

 propter inreligiositates, praecepit ascendere reges Chaldeorum.

1:53 hii occiderunt iuvenes illorum in gladio in circuitu sancti

 templi eorum, et non pepercerunt iuveni et virgini et seni et

 adulescenti eorum.

1:54 sed omnes traditi sunt in manus ipsorum. et omnia sacra

 vasa Domini magna et pusilla et arcam Domini et regales

 apothecas resumentes tulerunt in Babyloniam.

1:55 et incenderunt domum Domini, et demolierunt muros

 Hierusalem et turres eius incenderunt in igne.

1:56 et consummaverunt et omnia honorifica eius ad nihilum

 redegerunt. et reliquos abduxerunt a gladio in Babylonem.

1:57 et erant servi illius et filii illius usque dum regnarent

 Persae, in repletione verbi Domini in ore Hieremiae,

1:58 quousque benigne ageret terra sabbata sua. omni tempore

 desertionis suae sabbatizavit in adimpletione annorum

 septuaginta.

2:1 regnante Cyro Persarum anno primo, in consummatione verbi

 Domini in ore Hieremiae,

2:2 suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum. et

 praedicavit in toto regno suo et simul per scripturam

2:3 dicens: haec dicit rex Persarum Cyrus: me constituit regem

 orbi terrarum Dominus Israhel, Dominus excelsus.

2:4 et significavit mihi aedificare sibi domum in Hierusalem

 quae est in Iudaea.

2:5 si quis est ex genere vestro, sit Dominus ipsius cum eo, et

 ascendens in Hierusalem quae est in Iudaea aedificet domum

 Domino Israhel; hic est Dominus inhabitans Hierusalem.

2:6 quotquot ergo circa loca habitant, adiuvent eum qui sunt in

 loco ipsius in auro et argento,

2:7 in dationibus cum equis et iumentis cumque aliis quae

 secundum vota adponuntur in aedem Domini quae est in

 Hierusalem.

2:8 et stantes principes tribuum pagorum Iudae et tribus

 Beniamin et sacerdotes et Levitae, quos excitavit Dominus

 ascendere et aedificare domum Domini quae est in Hierusalem, et

 qui erant in circuitu eorum,

2:9 adiuverunt in omni argento et auro, equis et iumentis et

 votis quam pluribus, multi quorum sensus excitatus est.

2:10 et rex Cyrus protulit vasa sacra Domini, quae transtulit

 Nabuchodonosor ex Hierusalem et consecravit ea in suo idolo.

2:11 et proferens ea Cyrus rex Persarum tradidit Mitridati qui

 erat super thesauros ipsius.

2:12 per hunc autem tradita sunt Salamanassaro praesidi Iudaeae.

2:13 horum autem is numerus: libatoria aurea mille, argentea

 sescenta, thyiscae argenteae triginta, fialae aureae triginta,

 item argenteae duo milia trecentae et alia vasa mille.

2:14 omnia autem vasa aurea et argentea quattuor milia

 quadringenta sexaginta novem.

2:15 et evacuata sunt a Salamanassaro simul cum his qui ex

 captivitate Babyloniae in Hierosolymam.

2:16 in Artaxersis autem Persarum regis temporibus scripserunt

 ei, de his qui inhabitabant in Iudaea et in Hierusalem,

 Balsamus et Mitridatis et Sabellius et Rathimus et Beltemus et

 Samelius scriba et reliqui deservientes ei et inhabitantes in

 Samaria et ceteris locis subiectam epistulam: regi Artaxersi,

2:17 domine, pueri tui Rathimus ab accedentibus et Sabellius

 scriba et reliqui curiae suae iudices in Coelensyriam et

 Foenicen

2:18 et nunc notum sit domino regi, quoniam Iudaei qui

 ascenderunt a vobis ad nos, venientes in Hierusalem civitatem

 refugam et pessimam, aedificant foros eius et statuunt muros et

 templum suscitant.

2:19 quod si civitas ista et muri consummati fuerint, tributa

 non sustinebunt pendere, sed etiam regibus resistent.

2:20 et quia id agitur circa templum, recte habere arbitrati

 sumus non despicere hoc ipsum,

2:21 sed notum facere domino regi, ut, si videbitur regi,

 quaeratur in libris patrum tuorum.

2:22 et invenies in admonitionibus scripta de his et scies,

 quoniam civitas ista fuit refuga et reges et civitates

 concutiens,

2:23 et Iudaei refugae et proelia committentes in ea ab aeterno,

 ob quam causam civitas ista deserta est.

2:24 nunc ergo notum facimus tibi, rex domine, quoniam si

 civitas ista aedificata fuerit, et huius muri erecti fuerint

 descensus tibi non erit in Coelensyriam et Foenicen.

2:25 tunc rescripsit rex Rathimo qui scribebat accedentia et

 Beltemo et Sabellio scribae et ceteris constitutis et

 inhabitantibus in Syriam et Foenicen et Samariam ea quae

 subiecta sunt:

2:26 legi epistulam quam misistis mihi. praecepi ergo inquiri et

 inventum est, quoniam civitas illa est ab aevo regibus

 resistens,

2:27 et homines refugae et proelia in ea efficientes, et reges

 fortissimi erant in Hierusalem dominantes et tributa exigentes

 a Coelensyria et Foenice.

2:28 nunc ergo praecepi prohibere homines illos aedificare

 civitatem et providere, ne quid ultra haec fiant,

2:29 sed nec procedant in plurimum ea quae sunt malitiae, ita ut

 regibus molestia inportetur.

2:30 tunc recitatis his quae a rege Artaxerse scripta fuerant,

 Rathimus et Sabellius scriba et qui cum his constituti erant

 iungentes festinanter venerunt in Hierusalem cum equitatu et

 turba et agmine,

2:31 coeperunt prohibere aedificantes, et vacabant ab

 aedificatione templi in Hierusalem usque secundo anno regni

 Darii Persarum regis.

3:1 rex Darius fecit cenam magnam omnibus vernaculis suis et

 omnibus magistratibus Mediae et Persis

3:2 et omnibus purpuratis et praetoribus et consulibus et

 praefectis sub illo, ab India usque Aethiopiam centum viginti

 septem provinciis.

3:3 et cum manducassent et bibissent et satiati revertebantur,

 tunc Darius rex ascendit in cubiculo suo et dormivit et

 expergefactu

3:4 tunc illi tres iuvenes, corporis custodes qui custodiebant

 corpus regis, dixerunt alter altero:

3:5 dicamus unusquisque nostrum sermonem, qui praecellat; et

 cuiuscumque apparuerit sermo sapientior alterius, dabit illi

 Darius rex dona magna et epinicia magna,

3:6 purpura cooperiri et in auro bibere et super aurum dormire

 et currum aureo freno et cidarim byssinam et torquem circa

 collum,

3:7 et secundo loco sedebit a Dario propter sapientiam suam et

 cognatus Darii vocabitur.

3:8 tunc scribentes singuli suum verbum signaverunt et posuerunt

 subtus cervical Darii regis.

3:9 et dixerunt: cum surrexerit rex, dabunt illi scripta sua; et

 quodcumque iudicaverit rex et tres magistratus Persidis,

 quoniam verbum eius sapientius est, ipsi dabitur victoria sicut

 scriptum est.

3:10 unus scripsit: fortius est vinum.

3:11 alius scripsit: fortior est rex.

3:12 tertius autem scripsit: fortiores sunt mulieres, super

 omnia autem vincit veritas.

3:13 et cum surrexisset rex, acceperunt scripta sua et dederunt

 illi et legit.

3:14 et mittens vocavit omnes magistratus Persarum et Medorum et

 purpuratos et praetores et praefectos.

3:15 et sederunt in consilio et lecta sunt scripta coram ipsis.

3:16 et dixit: vocate adulescentes, et ipsi indicabunt verba

 sua, et vocati sunt et introierunt.

3:17 et dixit illis: indicate nobis de his quae scripta sunt. et

 coepit prior, qui dixerat de fortitudine vini,

3:18 et dixit: viri, quam praevalet vinum! omnibus hominibus qui

 bibunt illud seducit mentem.

3:19 itemque regis et orfani facit mentem unam, item servi ac

 liberi, pauperis et divitis.

3:20 et omnem mentem convertit in securitatem et iucunditatem,

 et non meminit omnem tristitiam et debitum.

3:21 et omnia praecordia facit honesta, et non meminit regem nec

 magistratum, et omnia per talenta facit loqui.

3:22 et non meminerunt cum biberint amicitiam nec fraternitatem,

 sed post non multum sumunt gladios.

3:23 et cum a vino merserint et surrexerint, non meminerunt quae

 gesserunt.

3:24 o viri, non praecellit vinum quod sic cogit facere? et

 tacuit hoc dicto.

4:1 et inchoavit sequens dicere, qui dixit de fortitudine regis:

4:2 o viri, non praecellunt homines, qui terram et mare obtinent

 et omnia quae sunt in eis?

4:3 rex autem super omnia praecellit et dominatur eorum, et omne

 quodcumque dixerit illis faciunt.

4:4 et si miserit illos ad bellatores, vadunt et demoliunt

 montes et muros et turres,

4:5 iugulantur et iugulant, et regis verbum non praetereunt. nam

 si vicerint, adferunt regi omnia quaecumque praedati fuerint

4:6 semper et alia omnia. et quotquot non militant nec pugnant

 sed colunt terram, rursum cum fuerint metentes adferunt regi;

 et alter alterum cogentes adferunt tributa regi.

4:7 et ipse unus solus. et si dixerit occidere, occidunt; dixit

 remittere, remittunt;

4:8 dixit percutere, percutiunt; dixit exterminare, exterminant;

 dixit aedificare, aedificant;

4:9 dixit excidere, excidunt; dixit plantare, plantant.

4:10 et omnis plebs et virtutes eum obaudiunt. et super haec

 ipse recumbit et manducat et bibit et dormit;

4:11 hii autem custodiunt in circuitu eum, et non possunt ire

 singuli facere opera sua, sed nec indictoaudientes sunt ei.

4:12 o viri, quomodo non praecellit rex, qui sic diffamatur. et

 tacuit.

4:13 tertius, qui dixerat de mulieribus et veritate, hic est

 Zorobabel, coepit loqui:

4:14 viri, non magnus rex et multi homines? nec vinum

 praecellit? quis est ergo qui dominatur eorum?

4:15 nonne mulieres? genuerunt regem et omnem populum, qui

 dominantur mari et terrae.

4:16 et ex illis nati sunt, et ipsae educaverunt eos qui

 plantaverunt vineas, ex quibus vinum fit.

4:17 et ipsae faciunt stolas omnium hominum, et ipsae faciunt

 gloriam hominibus, et non possunt homines separari a

 mulieribus.

4:18 si congregaverint aurum et argentum et omnem rem speciosam,

 et viderint mulierem unam bono habitu et bona specie,

4:19 omnia haec relinquentes in eam intendunt et aperto ore

 conspiciunt, et eam eligunt magis quam aurum et argentum et

 omnem rem speciosam.

4:20 homo suum patrem derelinquit, qui enutriit eum, et suam

 regionem, et ad mulierem suam coniungit se.

4:21 et cum muliere remittit animam, et neque patrem meminit

 neque matrem neque regionem.

4:22 et hinc oportet vos scire, quoniam mulieres dominantur

 vestri. nonne doletis et laboratis, et omnia mulieribus

 confertis et datis?

4:23 et accipit homo gladium suum et vadit in via, furta facere

 et homicidia et mare navigare et flumina,

4:24 et leonem videt et in tenebris ingreditur. et cum furtum

 fecerit et fraudes et rapinas, amabili suae adfert.

4:25 et iterum diligit homo suam uxorem magis quam patrem aut

 matrem.

4:26 et multi dementes facti sunt propter suas uxores, et servi

 facti sunt propter illas.

4:27 et multi perierunt et iugulati sunt et peccaverunt propter

 mulieres.

4:28 et nunc mihi non creditis? nonne magnus est rex in

 potestate sua, quoniam omnes regiones verentur tangere eum?

4:29 videbam tamen Apemen, filiam Bezacis Mirifici, concubinam

 regis sedentem iuxta regem ad dexteram,

4:30 et auferentem diadema de capite regis et inponentem sibi;

 et palmis caedebat regem de sinistra manu.

4:31 et super haec rex aperto ore intuebatur eam. et si

 adriserit ei, ridet; nam si indignata fuerit ei, blanditur ei,

 donec reconcilietur ei in gratiam.

4:32 o viri, cur non mulieres quae ista agunt?

4:33 et tunc rex et purpurati intuebantur alterutrum. et

 inchoavit loqui de veritate:

4:34 o viri, nonne fortes sunt mulieres? magna est terra et

 excelsum est caelum et velox cursus solis, quoniam convertit in

 gyro caeli et rursum revertitur in locum suum in una die.

4:35 nonne magnificus est qui haec facit? et veritas magna et

 fortior prae omnibus.

4:36 omnis terra veritatem invocat, caelum etiam ipsam

 benedicit, et omnia opera moventur et tremunt eam, et non est

 cum ea quicquam iniquum.

4:37 vinum iniquum, iniquus rex, iniquae mulieres, iniqui omnes

 filii hominum, et iniqua omnia opera illorum, et non est in

 ipsis v sua iniquitate peribunt.

4:38 et veritas manet et invalescit in aeternum, et vivit et

 obtinet in saecula saeculorum.

4:39 nec est apud eam accipere personas neque differentias, sed

 quae iusta sunt facit omnibus iniustis ac malignis. et omnes

 benignantur in operibus eius,

4:40 et non est in iudicio eius iniquum. eique fortitudo et

 regnum et potestas et maiestas omnium aevorum. benedictus Deus

 veritatis.

4:41 et desiit loquendo. et omnis populus clamaverunt et

 dixerunt: magna veritas et praevalet.

4:42 tunc rex ait illi: pete si quid vis amplius quam quae

 scripta sunt, et dabo tibi, secundum quod inventus es

 sapientior proximis. et proximus mihi sedebis et cognatus meus

 vocaberis.

4:43 tunc ait regi: memor esto voti quod vovisti aedificare

 Hierusalem in die qua regnum accepisti,

4:44 et omnia vasa quae accepta sunt ex Hierusalem remittere,

 quae separavit Cyrus quando mactavit Babyloniam, et vovit

 remittere ea ibi.

4:45 et tu vovisti aedificare templum, quod incenderunt Idumei,

 quando exterminata est Iudaea a Chaldeis.

4:46 et nunc hoc est quod postulo a te, domine rex, et quod

 peto, et haec est maiestas a te quam postulo, ut facias votum

 quod vovisti Regi caeli ex ore tuo.

4:47 tunc surgens Darius rex osculatus est illum, et scripsit ei

 epistulas ad omnes dispensatores et praefectos et purpuratos,

 ut deducerent eum et eos qui cum illo erant omnes ascendentes

 aedificare Hierusalem.

4:48 et omnibus praefectis qui erant in Coelensyria et Foenice

 et Libano scripsit epistulas, ut transveherent ligna cedrina a

 Libano in Hierusalem, et ut aedificarent cum eis civitatem.

4:49 et scripsit omnibus Iudaeis qui ascendebant a regno in

 Iudaeam pro libertate, omnem potentem et magistratum et

 praefectum non supervenire ad ianuas ipsorum,

4:50 et omnem regionem quam obtinuerant esse inmunem eis, et

 Idumei relinquant castella quae obtinent Iudaeorum,

4:51 et in structuram templi dari per singulos annos talenta

 viginti, usque dum peraedificaretur,

4:52 et super sacrarium holocaustomata ustilari cotidie, sicut

 habent praeceptum, alia talenta decem offerre per singulos

 annos,

4:53 et omnibus qui procedunt a Babylonia condere civitatem ut

 esset libertas, tam ipsis quam filiis eorum, et omnibus

 sacerdotibus qui procedunt.

4:54 scripsit autem et quantitatem et sacram stolam, qua

 deservirent in ea.

4:55 et Levitis scripsit dari praebita usque in diem, qua

 consummabitur domus et Hierusalem extruetur.

4:56 et omnibus custodientibus civitatem scripsit dari eis

 sortes et stipendia.

4:57 et dimisit omnia vasa quae separaverat Cyrus a Babylonia;

 et omnia quaecumque dixit Cyrus fieri, etiam ipse praecepit

 fieri et mitti Hierusalem.

4:58 et cum processisset ille adulescens, elevans faciem in

 caelum et in Hierusalem benedixit Regem caeli

4:59 et dixit: abs te est victoria et abs te est sapientia et

 claritas, et ego tuus servus sum.

4:60 benedictus es qui dedisti mihi sapientiam, et tibi

 confiteor, Domine patrum nostrorum.

4:61 et accepit epistulas, et profectus est in Babyloniam, et

 venit et nuntiavit fratribus suis omnibus qui fuerunt in

 Babylonia.

4:62 et benedixerunt Deum patrum suorum, quoniam dedit illis

 remissionem et refrigerium,

4:63 ut ascenderent et aedificarent Hierusalem et templum, ubi

 nominatum est nomen eius in ipso. et exultabant cum musicis et

 laetitia diebus septem.

5:1 post haec autem electi sunt ut ascenderent principes pagorum

 domus per tribus suas, et uxores illorum et filii et filiae

 eorum et servi et ancillae ipsorum et pecora illorum.

5:2 et Darius misit una cum eis equites mille, donec deducerent

 eos in Hierusalem cum pace et cum musicis et cum tympanis et

 tibiis.

5:3 et omnes fratres eorum erant ludentes, et fecit eos

 ascendere simul cum illis.

5:4 et haec sunt nomina virorum qui ascenderunt per pagos suos

 in tribus et in partem principatus ipsorum.

5:5 sacerdotes filii Finees filii Aaron: Iesus filius Iosedech,

 Ioachim filius Zorobabel illius Salathihel de domo David ex

 progenie Phares, tribu autem Iuda,

5:6 qui locutus est sub Dario rege Persarum sermones mirificos,

 in secundo anno regni ipsius, mense nisan primo.

5:7 sunt autem hii qui ex Iudaea ascenderunt de captivitate

 transmigrationis, quos transmigravit Nabuchodonosor rex

 Babyloniae in Babyloniam. et reversus est in Hierusalem

5:8 et reliquam partem Iudaeae unusquisque in suam civitatem.

 qui venerunt cum Zorobabel et Iesu Neemia Sareo Reselimeo

 Emmanio Mardocheo Beelsuro Mepsato Thorolio Roebo Mauna de

 principibus eorum.

5:9 et numerus ab gentilibus eorum et praepositi eorum: filii

 Phares duo milia centum septuaginta duo,

5:10 filii Ares tria milia quinquaginta septem,

5:11 filii Femo centum quadraginta duo, in filiis Iesu et Ioab

 duo milia trecenti duo,

5:12 filii Demu duo milia quadringenti septuaginta, filii Chorab

 mille ducenti quinque, filii Baniae sescenti sexaginta octo,

5:13 filii Bebet quadringenti tres, filii Arcad quadringenti

 viginti septem,

5:14 filii Can triginta septem, filii Zoroar duo milia sexaginta

 sex, filii Adinu quadringenti sexaginta unus,

5:15 filii Azerectis centum octo, filii Ciaso et Zetas centum

 septem, filii Azoro quadringenti triginta novem,

5:16 filii Ebdarbone mille centum triginta duo, filii Ananiae

 centum triginta, filii Asom

5:17 filii Marsar trecenti viginti duo, filii Gebbarus nonaginta

 quinque, filii Sepolemon centum viginti tres,

5:18 filii ec Nepopas quinquaginta quinque, filii ec Banatus

 centum quinquaginta octo, filii ec Betamos centum triginta duo,

5:19 filii ec Cartapatros qui Enocadies et Modiae quadringenti

 viginti duo, qui ex Gramas et Gabes mille centum viginti unus,

5:20 qui ex Machaloth centum viginti duo, qui ex Basellon et

 Ceagge sexaginta quinque, qui ex Bastoro centum viginti duo,

5:21 qui ex Betonobes quinquaginta quinque, filii Liptis centum

 quinquaginta quinque, filii Labomu trecenti quinquaginta

 septem,

5:22 filii Sioen trecenti septuaginta, filii Saudon et Diomus

 trecenti septuaginta octo,

5:23 filii Ericus duo milia centum quadraginta quinque filii

 Anaas trecenti septuaginta. sacerdotes:

5:24 filii Ieddus filii Ieu inter filios Eliasib octingenti

 septuaginta duo, filii Emmerus ducenti quinquaginta duo,

5:25 filii Fasuru trecenti quinquaginta septem, filii Caree

 ducenti decem septem.

5:26 filii Levitae: filii Iesu in Caduhel et Banus et Serebias

 et Edias septuaginta quattuor. omnis numerus a duodecim annis

 triginta milia quadringenti sexaginta duo.

5:27 filii et filiae et uxores, omnis conputatio quadraginta

 milia ducenti quadraginta duo.

5:28 filii sacerdotes qui psallebant in templo: filii Asaph

 centum viginti octo.

5:29 ostiarii: filii Esmemu, filii Ater, filii Amon, filii

 Accub, Atopa, filii Tobi, omnes centum triginta novem.

5:30 sacerdotes servientes in templo: filii Sel, filii Gasipa,

 filii Tabloth, filii Cariae, filii Suu, filii Hellu, filii

 Labana, filii Acmata, filii Acub, filii Uta, filii Ceta, filii

 Aggab, filii Obai, filii Anan, filii Cavua, filii Geddu,

5:31 filii Au, filii Radiu, filii Desanum, filii Necoba, filii

 Caseba, filii Gaze, filii Oziu, filii Finoe, filii Atrem, filii

 Basten, filii Asiana, filii Manei, filii Nafisim, filii Accufu,

 filii Agifa, filii Ariu, filii Faricin, filii Fasalom,

5:32 filii Meedda, filii Fusa, filii Chared, filii Barchus,

 filii Sarea, filii Toesi, filii Nasit, filii Agifa, filii

 Pedon,

5:33 Salomon, filii eius: filii Asoffot, filii Farida, filii

 Celi, filii Dedon, filii Geddahel, filii Sefegi,

5:34 filii Aggia, filii Facaret, filii Sabatham, filii Saronet,

 filii Malsic, filii Ame, filii Safiu, filii Addus, filii Suba,

 filii Aeirra, filii Rabocis, filii Safat, filii Malmon.

5:35 omnes sacro servientes et pueri Salomonis quadringenti

 octoginta duo.

5:36 hii sunt filii qui ascenderunt a Thermeleth et Thelarsas,

 princeps eorum Carmellan et Chareth.

5:37 non poterant edicere civitates suas et progenies,

 quemadmodum sint ex Israhel: filii Dalaru, filii Tubam, filii

 Necoda mille quinquaginta duo.

5:38 et ex sacerdotibus qui fungebantur sacerdotio et non sunt

 inventi: filii Obia, filii Achisos, filii Addiu qui accepit

 Umin uxorem ex filiabus Fargeleu

5:39 et vocati sunt nomine eius. et horum quaesita est generis

 scriptura in pedatura et non est inventa, et prohibiti sunt

 sacerdotio fungi.

5:40 et dixit illis Neemias et Atharas, ne participentur sancta,

 donec exsurgat pontifex indutus in ostensionem et

5:41 omnis autem Israhel erant a duodecim annorum, exceptis

 servis et ancillis, quadraginta duo milia trecenti sexaginta.

5:42 servi horum et ancillae septem milia trecenti triginta

 septem, cantores et cantatrices ducenti sexaginta quinque,

5:43 cameli quadringenti triginta quinque, equi septem milia

 triginta sex, muli ducenti quadraginta quinque, subiugalia

 quinque milia quingenti viginti quinque.

5:44 et de praepositis ipsis per pagos, dum venirent in templum

 Dei quod erat in Hierusalem, vovere suscitare templum in loco

 suo secundum suam virtutem,

5:45 et dare in templum thesaurarium operum sacrum, auri minas

 decem milia et stolas sacerdotales centum.

5:46 et inhabitaverunt sacerdotes et Levitae et qui exierant ex

 plebe in Hierusalem et in regione, et sacri cantores et

 ostiarii et omnis Israhel in regionibus suis.

5:47 instante autem septimo mense cumque essent filii Israhel

 unusquisque in suis rebus, convenerunt unianimes in atrium quod

 erat ante ianuam orientalem.

5:48 et stantes Iesus filius Iosedech et fratres eius sacerdotes

 et Zorobabel filius Salathihel et huius fratres paraverunt

 altare,

5:49 ut offerrent super illud holocaustomata secundum quae in

 Moysi libro hominis Dei praescripta sunt.

5:50 et convenerunt ipsis ex aliis nationibus terrae. et

 erexerunt sacrarium in loco suo omnes gentes terrae, et

 offerebant hostias et holocaustomata Domino matutina.

5:51 et egerunt scenophegiam et diem sollemnem, sicuti

 praeceptum est in lege, et sacrificia cotidie, sicut oportebat,

5:52 et post haec oblationes instantiae et hostias sabbatorum et

 neomeniarum et dierum sollemnium omnium sanctificatorum.

5:53 et quotquot vovebant Domino, a neomenia septimi mensis

 coeperunt offerre hostias Deo, et templum Domini nondum erat

 aedificatum.

5:54 et dederunt pecuniam lapidariis et fabris, et potum et

 pabula cum gaudio

5:55 Sidoniis et Tyriis, ut transveherent illis de Libano trabes

 cedrinas in Ioppe portum, secundum decretum quod scriptum erat

 eis a Cyro Persarum rege.

5:56 et in secundo anno venientes in templum Dei in Hierusalem,

 mense secundo inchoavit Zorobabel filius Salathihel et Iesus

 filius Iosedech et fratres ipsorum et sacerdotes et Levitae et

 omnes qui advenerant de captivitate in Hierusalem.

5:57 et fundaverunt templum Dei novilunio secundi mensis secundi

 anni, cum venissent in Iudaeam et Hierusalem.

5:58 et statuerunt Levitas a viginti annis super opera Domini.

 et stetit Iesus et filius eius et fratres... omnes Levitae

 conspirantes et exsecutores legis et facientes opera in domo

 Domini. et fabricaverunt aedificantes templum Dei quod

 fabricabant.

5:59 et steterunt sacerdotes habentes stolas cum tubis, et

 Levitae filii Asaph habentes cymbala,

5:60 conlaudantes Dominum et benedicentes secundum David regem

 Israhel.

5:61 et cantabant canticum Domino, quoniam dulcedo eius et honor

 in saecula super omnem Israhel.

5:62 et omnis populus tuba cecinerunt et proclamaverunt voce

 magna, conlaudantes Dominum in suscitatione domus Domini.

5:63 et venerunt ex sacerdotibus et Levitis et praesidentibus

 secundum pagos senioribus qui viderant pristinam domum,

5:64 et ad huius aedificationem cum clamore et planctu magno, et

 multi cum tubis et gaudio magno,

5:65 in tantum ut populus non audiret tubas propter planctum

 populi. turba enim erat tubis canens magnifice, ita ut longe

 audiretur.

5:66 et audierunt inimici tribus Iudae et Beniamin et venerunt

 scire, quae esset vox tubarum.

5:67 et cognoverunt, quoniam qui erant ex captivitate aedificant

 templum Domino Deo Israhel.

5:68 et accedentes ad Zorobabel et Iesum et praepositos pagorum,

 dixerunt eis: aedificabimus una vobiscum;

5:69 similiter enim vobiscum audimus Dominum nostrum, et ipsi

 incendimus a diebus Asbasareth regis Assyriorum, qui

 transmigravit nos istinc.

5:70 et dixit illis Zorobabel et Iesus et principes pagorum

 Israhel:

5:71 non est vobis et nobis aedificare domum Domini Dei nostri;

 nos enim soli aedificabimus Domino Israhel, secundum ea quae

 praecepit nobis Cyrus rex Persarum.

5:72 gentes autem terrae incubantes his qui sunt in Iudaea et

 devastantes opus aedificationis et insidias et populos

 adducentes, prohibebant eos aedificare,

5:73 et adgressuras exercentes inpedierunt, ne consummaretur

 aedificium omni tempore vitae regis Cyri. et protraxerunt

 structuram per biennium usque ad Darii regnum.

6:1 in secundo autem anno regni Darii prophetavit Aggeus et

 Zaccharias filius Addin prophetae apud Iudaeam et in Hierusalem

 in nomine Domini Dei Israhel super eos.

6:2 tunc stans Zorobabel filius Salathihel et Iesus filius

 Iosedech inchoaverunt aedificare domum Domini quae est in

 Hierusalem,

6:3 cum adessent eis prophetae Domini et adiuvarent eos. in ipso

 tempore venit ad illos Sisennes, subregulus Syriae et Foenicis,

 et Satrabozanes et sodales eius

6:4 et dixerunt eis: quo praecipiente vobis domum hanc

 aedificatis et tectum istud et alia omnia perficitis? et qui

 sunt structores qui haec aedificant?

6:5 et habuerunt gratiam visitationis factae super eos qui erant

 ex captivitate a Domino seniores Iudaeorum.

6:6 et non sunt inpediti aedificare, donec significaretur Dario

 de omnibus istis et responsum acciperetur.

6:7 exemplum epistulae quam miserunt Dario: Sisennes, subregulus

 Syriae et Foenicis, et Satrabozanes et sodales eius in Syria et

 Foenice praesides regi Dario salutem.

6:8 omnia nota sint domino nostro regi, quia cum advenissemus in

 regionem Iudaeae et introissemus in Hierusalem, invenimus

 Iudaeos aedificantes domum Domini Dei magnam

6:9 et templum ex lapidibus politis magnis et pretiosis materiis

 in parietibus;

6:10 et opera illa instanter fieri, et suffragare et prosperare

 in manibus eorum, et in omni gloria quam diligentissime

 perfici.

6:11 tunc interrogavimus seniores dicentes: quo permittente

 vobis aedificatis domum istam et opera haec fundatis?

6:12 ideo autem interrogavimus eos, ut notum faceremus tibi

 homines et praepositos, et nominum scripturam praepositorum

 postulavimus illos.

6:13 at illi responderunt nobis dicentes: nos sumus servi

 Domini, qui fecit caelum et terram.

6:14 et aedificabatur haec domus ante istos annos multos a rege

 Israhel magno et fortissimo et consummata est.

6:15 et quoniam patres nostri exacerbantes erant, peccaverunt in

 Dominum Israhel, tradidit eos in manus Nabuchodonosor regis

 Babyloniae, regis Chaldeorum.

6:16 et domum istam demolientes incenderunt et populum captivum

 duxerunt in Babyloniam.

6:17 in primo autem anno regnante Cyro in regione Babyloniae,

 scripsit Cyrus rex domum hanc aedificare.

6:18 et illa sacra vasa aurea et argentea, quae extulerat

 Nabuchodonosor de domo quae est in Hierusalem et consecraverat

 ea in suo templo, rursus protulit ea Cyrus rex de templo quod

 erat in Babylonia, et tradita sunt Zorobabel et Salamanassaro

 subregulo.

6:19 et praeceptum est eis, ut ferrent haec vasa et reponerent

 in templo quod erat in Hierusalem, et templum ipsum Domini

 aedificare in loco suo.

6:20 tunc Salamanassarus subiecit fundamenta domus Domini quae

 est in Hierusalem, et exinde usque nunc aedificatur et non

 accepit consummationem.

6:21 nunc ergo si hoc iudicatur, rex, perquiratur in regalibus

 bibliothecis Cyri regis quae sunt in Babylonia.

6:22 et si inventum fuerit consilio Cyri regis coeptam esse

 structuram domus Domini quae est in Hierusalem, et iudicabitur

 a domino rege nostro, scribat de his nobis.

6:23 tunc rex Darius praecepit inquiri in bibliothecis quae

 erant in Babylonia, et inventus est in Ecbathanis, oppido quod

 est in Media regione, locus unus in quo scripta erant ista:

6:24 anno primo regnante Cyro, rex Cyrus praecepit domum Domini

 quae est in Hierusalem aedificare, ubi incendebant igni

 adsiduo;

6:25 cuius altitudo sit cubitorum sexaginta, et latitudo

 cubitorum sexaginta, quadratum lapidibus politis tribus, et

 meniano ligneo eiusdem regionis et meniano uno novo; et

 inpendia dari de domo Cyri regis;

6:26 et sacra vasa domus Domini tam aurea quam argentea, quae

 extulit Nabuchodonosor de domo quae erat in Hierusalem in

 Babyloniam, restitui in domum quae est in Hierusalem ubi erant

 posita ut ponantur illic.

6:27 et praecepit curam agere Sisennem, subregulum Syriae et

 Foenices, et Satrabozanen et sodales eius et qui ordinati erant

 in Syria et Foenice praesides, ut abstinerent se ab eodem loco;

 sinere autem puerum Domini Zorobabel et subregulum Iudaeae et

 seniores Iudaeorum domum Domini illam aedificare eodem loco.

6:28 et ego quoque praecepi in totum aedificare et prospici, ut

 adiuvent eos qui sunt ex captivitate Iudaeorum, donec

 consummetur templum aedis Domini;

6:29 et ab exactione tributorum Syriae Coeles et Foenicis

 diligenter quantitatem dari his hominibus ad sacrificium

 Domini, Zorobabel praefecto ad tauros et arietes et agnos,

6:30 similiter autem et frumentum et sal et vinum et oleum

 instanter per singulos annos, prout sacerdotes qui sunt in

 Hierusalem dictaverunt consumi cotidie sine ulla dilatione,

6:31 ut offerantur libationes Deo summo pro rege et pueris eius,

 et orent pro ipsorum vita.

6:32 et denuntietur ut quicumque transgressi fuerint aliquid ex

 his quae scripta sunt aut spreverint, accipiatur lignum de suis

 propriis et super hoc suspendantur, et bona ipsorum regi

 adscribantur.

6:33 propterea et Dominus, cuius nomen invocatum est ibi,

 exterminet omnem regem et gentem qui manum suam extenderit

 prohibere aut male tractare domum Domini illam quae est in

 Hierusalem.

6:34 ego Darius rex decrevi quam diligentissime secundum haec

 fieri.

7:1 tunc Sisennes, subregulus Coelensyriae et Foenicen, et

 Satrabozanes et sodales eius obsecuti his quae a Dario rege

 decreta erant,

7:2 insistebant sacrosanctis operibus diligentissime cooperantes

 cum senioribus Iudaeorum, principibus Syriae.

7:3 et prosperata sunt sacrosancta opera prophetantibus Aggeo et

 Zaccharia prophetis.

7:4 et consummaverunt ea per praeceptum Domini Dei Israhel et ex

 consilio Cyri et Darii et Artaxersis regis Persarum.

7:5 et consummata est domus sancta usque ad tertiam et vicesimam

 diem mensis adar, sexto anno Darii regis.

7:6 et fecerunt filii Israhel et sacerdotes et Levitae et ceteri

 qui erant ex captivitate, qui adpositi sunt, secundum ea quae

 scripta sunt in libro Moysi.

7:7 et obtulerunt in dedicatione templi Domini tauros centum,

 arietes ducentos, agnos quadringentos.

7:8 et hedos pro peccatis universi Israhel duodecim secundum

 numerum tribuum Israhel.

7:9 et steterunt sacerdotes et Levitae amicti stolis per tribus

 super opera Domini Dei Israhel secundum librum Moysi, et

 ostiarii per singulas ianuas.

7:10 et egerunt filii Israhel cum his qui erant ex captivitate

 illud phase quartadecima luna mensis primi, quando sanctificati

 sunt sacerdotes et Levitae.

7:11 et omnes filii captivitatis non sunt simul sanctificati,

 quia Levitae simul omnes sanctificati sunt

7:12 et immolaverunt phase universis filiis captivitatis et

 fratribus suis sacerdotibus et sibimet ipsis.

7:13 et manducaverunt filii Israhel qui erant ex captivitate,

 omnes qui recesserant ab omnibus execrationibus gentium terrae

 quaerentes Dominum,

7:14 et celebraverunt diem festum azymorum septem diebus,

 epulantes in conspectu Domini,

7:15 quoniam convertit consilium regis Assyriorum in eis,

 confortare manus eorum ad opera manus Domini Dei Israhel.

8:1 et post hunc regnante Artaxerse Persarum rege, accessit

 Ezras filius Azariae, filii Helciae, filii Saleme,

8:2 filii Sadduc, filii Achitob, filii Ameri, filii Azaei, filii

 Boccae, filii Abisaei, filii Finees, filii Eleazari, filii

 Aaron primi sacerdotis.

8:3 hic Ezras ascendit de Babylonia, cum esset scriba et

 ingeniosus in lege Moysi, quae data est a Domino Israhel dicere

 et facere.

8:4 et dedit ei rex gloriam, quod invenisset gratiam in omni

 dignitate et desiderio in conspectu eius.

8:5 et ascenderunt simul cum ipso ex filiis Israhel et

 sacerdotibus et Levitis et sacris cantoribus templi et

 ostiariis et servis templi in Hierusalem,

8:6 anno septimo regnante Artaxerse, in quinto mense; hic annus

 septimus est regni. exeuntes enim de Babylonia novilunio quinti

 mensis,

8:7 venerunt Hierosolymam iuxta praebitam illis prosperitatem

 itineris a Domino ipso.

8:8 in his enim Ezras magnam disciplinam obtinebat, ne

 praetermitteret quicquam eorum quae essent ex lege Domini et

 praeceptis, et docendo universum Israhel omnem iustitiam et

 iudicia.

8:9 accedentes autem qui scribebant scripta Artaxersis regis,

 tradiderunt scriptum quod obvenerat ab Artaxerse rege ad Ezram

 sacerdotem et lectorem legis Domini; cuius est exemplum

 subiectum:

8:10 rex Artaxerses Ezrae sacerdoti et lectori legis Domini

 salutem.

8:11 humaniora ego iudicans etiam beneficiis, praecepi eos qui

 desiderant ex gente Iudaeorum sua sponte et ex sacerdotibus et

 Levitis qui sunt in regno meo comitari tecum in Hierusalem.

8:12 si qui ergo cupiunt ire tecum, conveniant et

 proficiscantur, sicut placuit mihi et septem amicis meis

 consiliariis,

8:13 ut visitent ea quae aguntur secundum Iudaeam et Hierusalem

 observantes sicut habes in lege Domini,

8:14 et ferant munera Domino Israhel, quae vovi ego et amici,

 Hierusalem et omne aurum et argentum, quod inventum fuerit in

 regione Babyloniae, Domino in Hierusalem cum illo,

8:15 quod donatum est pro ipsa gente in templum Domini eorum

 quod est in Hierusalem, ut colligatur hoc aurum et argentum ad

 tauros et arietes et agnos et hedos et quae his sunt

 congruentia,

8:16 ut offerant hostias Domino super altare Domini ipsorum quod

 est in Hierusalem.

8:17 et omnia quaecumque volueris cum fratribus tuis facere auro

 et argento, perfice pro voluntate secundum praeceptum Domini

 Dei tui.

8:18 et sacrosancta vasa, quae data sunt tibi ad opera domus

 Domini Dei tui qui est in Hierusalem,

8:19 et cetera, quaecumque tibi subvenerint ad operam templi Dei

 tui, dabis de regali gazofilacio.

8:20 []

8:21 et ego quidem rex Artaxerses praecepi custodibus

 thesaurorum Syriae et Foenicis, ut quaecumque scripserit Ezras

 sacerdos et lector legis Domini excelsi, diligenter detur ei

 usque ad argenti talenta centum, similiter autem

8:22 et usque ad frumenti modios centum et vini amphoras centum,

 et alia quaecumque abundant sine taxatione.

8:23 omnia secundum Dei legem fiant Deo altissimo, ne qua forte

 exsurgat ira in regno regis et filiorum eius.

8:24 vobis autem dicitur, ut omnibus sacerdotibus et Levitis et

 sacris cantoribus templi et ianitoribus et servis templi et

 scribis templi huius

8:25 nullum tributum neque ulla alia indictio inrogetur, nec

 habeat quisque potestatem obicere eis quicquam.

8:26 tu autem Ezras, secundum sapientiam Dei constitue iudices

 et arbitros in tota Syria et Foenice, et omnes qui legem Dei

 tui noverunt docebis,

8:27 ut quotquot transgressi fuerint legem, diligenter

 plectantur sive morte sive cruciatu sive etiam pecuniae

 multatione vel abductione.

8:28 et dixit Ezras scriba: benedictus Dominus patrum meorum,

 qui dedit haec in cor regis, clarificare domum suam quae est in

 Hierusalem,

8:29 et me honorificavit in conspectu regis et consiliariorum et

 amicorum eius et purpuratorum eius.

8:30 et ego constans animo factus sum secundum opitulationem

 Domini Dei mei, et congregavi ex Israhel viros, ut simul

 ascenderent mecum.

8:31 et hii sunt praepositi secundum suas patrias et principatus

 portionales eorum, qui mecum ascenderunt de Babylonia in regno

 Artaxersis regis:

8:32 ex filiis Phares Gersomus, ex filiis Iemarut Amielus,

 filiorum David Attus filius Seceliae,

8:33 ex filiis Phares Zaccharias et cum eo reversi sunt viri

 centum quinquaginta,

8:34 ex filiis ductoris Moab Ilionas Zaraei et cum ipso viri

 ducenti,

8:35 ex filiis Zathues Iechonias Zetheeli et cum ipso viri

 ducenti, ex filiis Addeni filius Ionathae et cum ipso viri

 ducenti quinquaginta,

8:36 ex filiis Olam Aesias Gotholiae et cum ipso viri

 septuaginta,

8:37 ex filiis Safatiae Zarias Micheli et cum ipso viri

 octoginta,

8:38 ex filiis Iob Abdias Iezeli et cum ipso viri ducenti

 duodecim,

8:39 ex filiis Baniae Salimoth filius Iosaphiae et cum ipso viri

 centum sexaginta,

8:40 ex filiis Beer Zaccharias Bebei et cum ipso viri ducenti

 octo,

8:41 ex filiis Asath Iochannes Acariae et cum ipso viri centum

 decem;

8:42 ex filiis Adonicam ipsis postremis, et haec sunt nomina

 eorum: Elifalam filius Iebel et Sameas et cum ipso viri

 septuaginta, ex filiis Baneae filius Zaccuri et cum ipso viri

 septuaginta.

8:43 et congregavi eos ad fluvium qui dicitur Thia, et metati

 illic sumus triduo, et recognovi eos.

8:44 et ex filiis sacerdotum et Levitarum non inveni illic.

8:45 et misi ad Eleazarum et Eccelom et Masman et Maloban et

 Enaatam et Sameam et Ioribum Natham Ennagan Zacchariam et

 Mosolamun, ipsos ductores et peritos.

8:46 et dixi eis ut venirent ad Luddeum ductorem, qui erat apud

 locum gazofilacii.

8:47 et mandavi eis ut dicerent Luddeo et fratribus eius et

 illis qui erant in gazofilacio, ut mitterent nobis eos qui

 sacerdotio fungerentur in domo Domini Dei nostri.

8:48 et adduxerunt nobis secundum manum validam Domini Dei

 nostri viros peritos ex filiis Moolli filii Levi filii Israhel,

 Sebebian et filios et fratres qui erant decem et octo,

8:49 Asbian et Annun ex filiis filiorum Chananei et filii eorum

 viri viginti;

8:50 et ex his qui in templo serviebant, quos dedit David et

 ipsi principes ad operationem Levitis, templo servientium

 ducenti viginti. omnium nomina significata sunt in scripturis.

8:51 et vovi illic ieiunium iuvenibus in conspectu Domini Dei

 nostri, ut quaererem ab eo bonum iter nobis et qui nobiscum

 erant ex filiis et pecoribus propter insidias.

8:52 erubui enim petere regem pedites et equites in comitatu,

 tutelae gratia contra adversarios nostros.

8:53 diximus enim regi, quoniam virtus Domini erit cum eis qui

 inquirunt eum in omni affectu.

8:54 et iterum deprecati sumus Dominum Deum nostrum secundum

 haec, quem et propitium habuimus, et conpotes facti sumus

 Domini nostri.

8:55 et separavi ex plebis praepositis et sacerdotibus templi

 viros duodecim, et Sedebian et Asamian et cum eis ex fratribus

 eorum viros decem.

8:56 et adpendi eis argentum et aurum et vasa sacerdotalia domus

 Domini Dei nostri, quae donaverat rex et consiliarii eius et

 principes et omnis Israhel.

8:57 et cum adpendissem, tradidi argenti talenta centum

 quinquaginta et vasa argentea talentorum centum et auri talenta

 centum

8:58 et vasorum aureorum species viginti et vasa aerea de bono

 aeramento splendentia duodecim auri speciem reddentia.

8:59 et dixi eis: et vos sancti estis Domino, et vasa quae sunt

 sancta et aurum et argentum votum est Domino Deo patrum

 nostrorum.

8:60 vigilate et custodite, donec tradatis ex plebis praepositis

 et sacerdotibus et Levitis et principibus civitatum Israhel in

 Hierusalem in pastoforio domus Domini Dei nostri.

8:61 et hii qui susceperunt sacerdotes et Levitae aurum et

 argentum et vasa quae erant in Hierusalem intulerunt in templum

 Domini.

8:62 et promovimus a fluvio Thia die duodecima mensis primi,

 usquequo introivimus in Hierusalem secundum potentem manum

 Domini Dei nostri, quae super nos erat et liberavit nos ab

 omnibus inimicis nostris; et venimus in Hierusalem.

8:63 et cum factus fuisset tertius dies, quarta autem die

 ponderatum aurum et argentum traditum est in domo Domini Dei

 nostri Marimoth filio Iori sacerdoti.

8:64 et cum ipso erat Eleazar filius Finees, et erant cum ipsis

 Iosabdus filius Iesu et Moedias Banni filius Levitae. ad

 numerum et ad pondus universa

8:65 et scriptum est pondus ipsorum eadem hora.

8:66 qui autem venerunt ex captivitate, obtulerunt sacrificium

 Domini Israhel tauros duodecim pro omni Israhel arietes

 octoginta sex,

8:67 agnos septuaginta duos, hircos pro peccato duodecim, et pro

 salute vaccas duodecim, omnia sacrificium Domini.

8:68 et relegerunt praecepta regis regalibus dispensatoribus et

 subregulis Coelensyriae et Foenicis, et honorificaverunt gentem

 et templum Domini.

8:69 et consummatis his accesserunt ad me praepositi dicentes:

 non segregaverunt genus Israhel et principes et sacerdotes et

 Levitae

8:70 et alienigenae gentes et nationes terrae inmunditias suas a

 Chananeis et Hettheis et Ferezeis et Iebuseis et Moabitis et

 Aegyptiis et Idumeis.

8:71 coniuncti enim sunt filiabus eorum et ipsi et filii eorum,

 et commixtum est semen sanctum alienigenis gentibus terrae; et

 participes erant praepositi et magistratus iniquitatis huius ab

 initio ipsius rei.

8:72 et mox ut audivi ista, conscidi vestimenta et sacram

 tunicam, et lacerans capillos capitis et barbam sedi dolens et

 maestus.

8:73 et convenerunt ad me quotquot tunc movebantur in verbo

 Domini Dei Israhel, me lugente super iniquitatem istam. et

 sedebam tristis usque ad vespertinum sacrificium.

8:74 et surgens a ieiunio, conscissa habens vestimenta et sacram

 tunicam, ingeniculans et extendens manus ad Dominum

8:75 dicebam: Domine, confusus sum et reveritus sum ante faciem

 tuam.

8:76 peccata enim nostra multiplicata sunt super capita nostra,

 et iniquitates nostrae exaltatae sunt usque ad caelum,

8:77 quoniam a temporibus patrum nostrorum sumus in magno

 peccato usque in hunc diem.

8:78 et propter peccata nostra et patrum nostrorum sumus traditi

 cum fratribus nostris et cum sacerdotibus nostris regibus

 terrae in gladium et captivitatem et depraedationem cum

 confusione usque in hodiernum diem.

8:79 et nunc quantum est quod contigit nobis misericordia abs

 te, Domine Deus, derelinquere nobis radicem et nomen in locum

 sanctificationis tuae,

8:80 detegere luminare nostrum in domo Domini Dei nostri, dare

 nobis cibum in tempore servitutis nostrae.

8:81 et cum serviremus, non sumus derelicti a Domino Deo nostro,

 sed constituit nos in gratia penes reges Persarum, dare nobis

 cibum

8:82 et clarificare templum Domini nostri et aedificare deserta

 Sion, dare nobis stabilitatem in Iudaea et in Hierusalem.

8:83 et nunc quid dicemus, Domine, habentes haec? transgressi

 enim sumus praecepta tua, quae dedisti in manus puerorum tuorum

 prophetarum

8:84 dicens quoniam terra, in quam introistis possidere

 hereditatem eius, terra polluta est coinquinationibus

 alienigenarum terrae, et inmunditiae illorum repleverunt eam

 totam inmunditia sua.

8:85 et nunc filias vestras non coniungetis filiis illorum, et

 filias eorum non accipietis filiis vestris.

8:86 et non inquiretis pacem habere cum illis omni tempore, ut

 invalescentes manducetis optima terrae, et hereditatem

 distribuatis filiis vestris usque in aevum.

8:87 et quae contingunt nobis, omnia fiunt propter opera nostra

 maligna et magna peccata nostra.

8:88 et dedisti nobis talem radicem, et rursum reversi sumus

 transgredi legitima tua, uti commisceremur inmunditiae

 alienigenarum gentium terrae huius.

8:89 nonne irasceris nobis perdere nos, quoadusque non

 relinquatur radix et nomen nostrum?

8:90 Domine Deus Israhel, verax es; derelicta enim est radix

 usque in hodiernum diem,

8:91 ecce nunc sumus in conspectu tuo in iniquitatibus nostris;

 non est enim adhuc stare ante te in his.

8:92 et cum adorando confiteretur Ezras flens humi prostratus

 ante templum, congregati sunt ante eum ex Hierusalem turba

 magna valde, viri et mulieres et iuvenes et iuvenculae. fletus

 enim erat magnus in ipsa multitudine.

8:93 et cum clamasset Iechonias Ieeli ex filiis Israhel, dixit

 Ezrae: nos in Dominum peccavimus, quod conlocavimus nobis in

 matrimonium mulieres alienigenas ex gentibus terrae.

8:94 et nunc est super omnem Israhel. in his ergo sit

 iusiurandum ad Dominum, expellere omnes uxores nostras quae ex

 alienigenis sunt cum filiis earum,

8:95 sicut tibi decretum est a maioribus secundum legem Domini.

 exsurgens explica,

8:96 ad te enim spectat hoc negotium, et nos tecum sumus.

 viriliter fac.

8:97 et exsurgens Ezras adiuravit principes sacerdotum et

 Levitas et omnem Israhel facere secundum haec, et iuraverunt.

9:1 et exsurgens Ezras ab ante atrium templi, abiit in

 pastoforium Ionathae filii Nasibi.

9:2 et hospitatus illic, non gustavit panem nec aquam bibit,

 lugens super iniquitates multitudinis.

9:3 et facta est praedicatio in omni Iudaea et in Hierusalem

 omnibus qui erant ex captivitate congregari in Hierusalem

9:4 et quicumque non occurrerit biduo aut triduo diei secundum

 iudicium adsidentium seniorum, tollentur facultates eius, et

 ipse alienus iudicabitur a multitudine captivitatis.

9:5 et congregati sunt omnes qui erant ex tribu Iuda et Beniamin

 in tribus diebus in Hierusalem; hic mensis est nonus, vicesima

 mensis.

9:6 et adsedit omnis multitudo in area templi, trementes propter

 hiemem praesentem.

9:7 et exsurgens Ezras dixit illis: vos inique fecistis

 conlocando vobis in matrimonium uxores alienigenas, ut

 adderetis ad peccata Israhel.

9:8 et nunc date confessionem et magnificentiam Domino Deo

 patrum nostrorum,

9:9 et perficite voluntatem ipsius et discedite a gentibus

 terrae et ab uxoribus alienigenis.

9:10 et clamavit omnis multitudo et dixerunt magna voce: sicut

 dixisti faciemus.

9:11 sed quoniam multitudo magna est, et tempus hiberni est et

 non possumus in subdiali parte stare, et hoc opus non est nobis

 unius diei neque bidui, multum in his peccavimus,

9:12 stent praepositi multitudinis et omnes qui nobiscum

 inhabitant et quotquot habent apud se uxores alienigenas,

9:13 et adsistant accepto tempore et ex omni loco presbyteri et

 iudices, usquequo solvant iram Domini negotii huius.

9:14 Ionatha $W&!c autem filius Ezeli et Ozias Thochani

 susceperunt secundum haec, et Bosoramus et Levis et Sabbatheus

 simul cooperati sunt cum illis.

9:15 et fecerunt secundum haec omnia universi qui erant ex

 captivitate.

9:16 et elegit sibi viros Ezras sacerdos, principes magnos de

 patribus eorum secundum nomina, et consederunt novilunio mensis

 decimi examinare negotium istud.

9:17 et determinatum est de viris qui habebant uxores

 alienigenas usque ad neomenia primi mensis.

9:18 et inventi sunt ex sacerdotibus commixti qui habebant

 alienigenas uxores:

9:19 ex filiis Iesu filii Iosedech et fratribus eius Maseas et

 Eliezerus et Ioribus et Ioadeus.

9:20 et iniecerunt manus, ut expellerent uxores suas, et ad

 litandum in exoratione arietem pro ignorantia sua.

9:21 et ex filiis Emmeri Masseas et Esses et Ieel et Azarias.

9:22 et ex filiis Fosor Elionia, Assias, Ismahelus et

 Nathanaelus, Ioceddeus et Talsas.

9:23 et ex Levitis Iozabdus et Semeis et Colius et Calitas et

 Fatheas et Coluas et Elionas.

9:24 ex sacris cantoribus Eliasubus Zaccurus.

9:25 ex ostiariis Sallumus et Tolbanes.

9:26 et ex Israhel: ex filiis Foroos Ieremias et Ieddias et

 Melchias et Mielus et Eleazarus et Iemmebias et Baninas.

9:27 et ex filiis Iolam Mamthanias et Zaccharias, Iezrelus et

 Iobdius et Herimoth et Helias.

9:28 et ex filiis Zathom Eliadas et Eliasimus et Othias et

 Larimoth et Zabdus et Zebedias.

9:29 et ex filiis Bebe Iohannes et Ananias et Zabdias et

 Emethis.

9:30 et ex filiis Banni Olamus et Malluchus et Ieddaeus et Iasub

 et Asubus et Hierimoth.

9:31 et ex filiis Addin Naathus et Moosias et Calchurus et

 Raanas et Baseas, Mathathias et Beseel et Bonnus et Manasses.

9:32 et ex filiis Nuae Noneas et Aseas et Melchias et Sameas et

 Simon, Beniamin et Malchus et Marras.

9:33 et ex filiis Asom Carianeus, Mathathias et Bannus et

 Elifalat et Manasses et Semei.

9:34 et ex filiis Banni Ieremias et Moodias et Abramus et Ioel

 et Baneas et Pelias et Ionas et Marimoth et Eliasib et

 Mathaneus et Eliasis et Zorisas et Diaelus et Samedius et

 Sambris et Iosephus.

9:35 et ex filiis Nobaei Idaelus et Mathathias et Sabadus et

 Zetheda Sednu et Iessei Baneas.

9:36 omnes isti coniunxerunt sibi uxores alienigenas, et

 dimiserunt eas cum filiis.

9:37 et inhabitaverunt sacerdotes et Levitae et qui erant ex

 Israhel in Hierusalem et in tota regione una novilunio mensis

 septimi, et erant filii Israhel in commorationibus suis.

9:38 et congregata est omnis multitudo simul in aream quae est

 ab oriente portae sacrae.

9:39 et dixerunt Ezrae pontifici et lectori, ut adferret legem

 Moysi quae tradita est a Domino Deo Israhel.

9:40 et adtulit Ezras pontifex legem omni multitudini eorum a

 viro usque ad mulierem et omnibus sacerdotibus, audire legem

 novilunio mensis septimi.

9:41 et legebat in area quae est ante sacram portam templi a

 prima luce usque ad vesperam coram viris et mulieribus, et

 dederunt omnes sensum ad legem.

9:42 et stetit Ezras sacerdos et lector legis super ligneum

 tribunal quod fabricatum erat.

9:43 et steterunt ad eum Mathathias, Samus, Ananias, Azarias,

 Urias, Ezechias, et Balsamus ad dexteram,

9:44 et ad sinistram Faldeus, Misael, Malachias, Abustassabus,

 Nabadias et Zaccharias

9:45 et adsumpsit Ezras librum coram omni multitudine

 praesidebat enim in gloria in conspectu omnium.

9:46 et cum absolvisset legem, omnes recti steterunt. et

 benedixit Ezras Dominum Deum altissimum, Deum Sabaoth

 omnipotentem.

9:47 et respondit omnis populus: amen. et elevatis susum manibus

 procidentes in terram adoraverunt Dominum.

9:48 Iesus et Banaeus et Sarabias et Iadinus et Accubus et

 Sabbateus et Calites et Azarias et Ioradus et Ananias et

 Filias, Levitae

9:49 qui docebant legem Domini et in multitudine legebant legem

 Domini, et praeferebant singuli eos qui intellegebant

 lectionem.

9:50 et dixit Attarates Ezrae pontifici et lectori et Levitis

 qui docebant multitudinem

9:51 dicens: dies hic est sanctus Domino. et omnes flebant, cum

 audissent legem.

9:52 digressi ergo manducate pinguissima quaeque et bibite

 dulcissima quaeque et mittite munera his qui non habent.

9:53 sanctus est enim dies Domini, et nolite maesti esse,

 Dominus enim clarificavit vos.

9:54 et Levitae denuntiabant in publico omnibus dicentes: dies

 hic sanctus est, nolite maesti esse.

9:55 et abierunt omnes manducare et bibere et epulari et dare

 munera his qui non habent ut epulentur. magnifice enim sunt

 exaltati verbis quibus edocti sunt.

9:56 et congregati sunt universi in Hierusalem, celebrare

 laetitiam secundum testamentum Domini Dei Israhel.

.