{Revelation}
1:1 apocalypsis Iesu Christi quam dedit illi Deus palam facere

 servis suis quae oportet fieri cito et significavit mittens per

 angelum suum servo suo Iohanni

1:2 qui testimonium perhibuit verbo Dei et testimonium Iesu

 Christi quaecumque vidit

1:3 beatus qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant

 ea quae in ea scripta sunt tempus enim prope est

1:4 Iohannes septem ecclesiis quae sunt in Asia gratia vobis et

 pax ab eo qui est et qui erat et qui venturus est et a septem

 spiritibus qui in conspectu throni eius sunt

1:5 et ab Iesu Christo qui est testis fidelis primogenitus

 mortuorum et princeps regum terrae qui dilexit nos et lavit nos

 a peccatis nostris in sanguine suo

1:6 et fecit nostrum regnum sacerdotes Deo et Patri suo ipsi

 gloria et imperium in saecula saeculorum amen

1:7 ecce venit cum nubibus et videbit eum omnis oculus et qui

 eum pupugerunt et plangent se super eum omnes tribus terrae

 etiam amen

1:8 ego sum Alpha et Omega principium et finis dicit Dominus

 Deus qui est et qui erat et qui venturus est Omnipotens

1:9 ego Iohannes frater vester et particeps in tribulatione et

 regno et patientia in Iesu fui in insula quae appellatur Patmos

 propter verbum Dei et testimonium Iesu

1:10 fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem

 magnam tamquam tubae

1:11 dicentis quod vides scribe in libro et mitte septem

 ecclesiis Ephesum et Zmyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis

 et Philadelphiam et Laodiciam

1:12 et conversus sum ut viderem vocem quae loquebatur mecum et

 conversus vidi septem candelabra aurea

1:13 et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis

 vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam auream

1:14 caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba

 tamquam nix et oculi eius velut flamma ignis

1:15 et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti et

 vox illius tamquam vox aquarum multarum

1:16 et habebat in dextera sua stellas septem et de ore eius

 gladius utraque parte acutus exiebat et facies eius sicut sol

 lucet in virtute sua

1:17 et cum vidissem eum cecidi ad pedes eius tamquam mortuus et

 posuit dexteram suam super me dicens noli timere ego sum primus

 et novissimus

1:18 et vivus et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula

 saeculorum et habeo claves mortis et inferni

1:19 scribe ergo quae vidisti et quae sunt et quae oportet fieri

 post haec

1:20 sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea et

 septem candelabra aurea septem stellae angeli sunt septem

 ecclesiarum et candelabra septem septem ecclesiae sunt

2:1 angelo Ephesi ecclesiae scribe haec dicit qui tenet septem

 stellas in dextera sua qui ambulat in medio septem

 candelabrorum aureorum

2:2 scio opera tua et laborem et patientiam tuam et quia non

 potes sustinere malos et temptasti eos qui se dicunt apostolos

 et non sunt et invenisti eos mendaces

2:3 et patientiam habes et sustinuisti propter nomen meum et non

 defecisti

2:4 sed habeo adversus te quod caritatem tuam primam reliquisti

2:5 memor esto itaque unde excideris et age paenitentiam et

 prima opera fac sin autem venio tibi et movebo candelabrum tuum

 de loco suo nisi paenitentiam egeris

2:6 sed hoc habes quia odisti facta Nicolaitarum quae et ego odi

2:7 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis

 vincenti dabo ei edere de ligno vitae quod est in paradiso Dei

 mei

2:8 et angelo Zmyrnae ecclesiae scribe haec dicit primus et

 novissimus qui fuit mortuus et vivit

2:9 scio tribulationem tuam et paupertatem tuam sed dives es et

 blasphemaris ab his qui se dicunt Iudaeos esse et non sunt sed

 sunt synagoga Satanae

2:10 nihil horum timeas quae passurus es ecce missurus est

 diabolus ex vobis in carcerem ut temptemini et habebitis

 tribulationem diebus decem esto fidelis usque ad mortem et dabo

 tibi coronam vitae

2:11 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis qui

 vicerit non laedetur a morte secunda

2:12 et angelo Pergami ecclesiae scribe haec dicit qui habet

 rompheam utraque parte acutam

2:13 scio ubi habitas ubi sedes est Satanae et tenes nomen meum

 et non negasti fidem meam et in diebus Antipas testis meus

 fidelis qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat

2:14 sed habeo adversus te pauca quia habes illic tenentes

 doctrinam Balaam qui docebat Balac mittere scandalum coram

 filiis Israhel edere et fornicari

2:15 ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum

2:16 similiter paenitentiam age si quo minus venio tibi cito et

 pugnabo cum illis in gladio oris mei

2:17 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis

 vincenti dabo ei manna absconditum et dabo illi calculum

 candidum et in calculo nomen novum scriptum quod nemo scit nisi

 qui accipit

2:18 et angelo Thyatirae ecclesiae scribe haec dicit Filius Dei

 qui habet oculos ut flammam ignis et pedes eius similes

 orichalco

2:19 novi opera tua et caritatem et fidem et ministerium et

 patientiam tuam et opera tua novissima plura prioribus

2:20 sed habeo adversus te quia permittis mulierem Hiezabel quae

 se dicit propheten docere et seducere servos meos fornicari et

 manducare de idolothytis

2:21 et dedi illi tempus ut paenitentiam ageret et non vult

 paeniteri a fornicatione sua

2:22 ecce mitto eam in lectum et qui moechantur cum ea in

 tribulationem maximam nisi paenitentiam egerint ab operibus

 eius

2:23 et filios eius interficiam in morte et scient omnes

 ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda et dabo

 unicuique vestrum secundum opera vestra

2:24 vobis autem dico ceteris qui Thyatirae estis quicumque non

 habent doctrinam hanc qui non cognoverunt altitudines Satanae

 quemadmodum dicunt non mittam super vos aliud pondus

2:25 tamen id quod habetis tenete donec veniam

2:26 et qui vicerit et qui custodierit usque in finem opera mea

 dabo illi potestatem super gentes

2:27 et reget illas in virga ferrea tamquam vas figuli

 confringentur

2:28 sicut et ego accepi a Patre meo et dabo illi stellam

 matutinam

2:29 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis

3:1 et angelo ecclesiae Sardis scribe haec dicit qui habet

 septem spiritus Dei et septem stellas scio opera tua quia nomen

 habes quod vivas et mortuus es

3:2 esto vigilans et confirma cetera quae moritura erant non

 enim invenio opera tua plena coram Deo meo

3:3 in mente ergo habe qualiter acceperis et audieris et serva

 et paenitentiam age si ergo non vigilaveris veniam tamquam fur

 et nescies qua hora veniam ad te

3:4 sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt

 vestimenta sua et ambulabunt mecum in albis quia digni sunt

3:5 qui vicerit sic vestietur vestimentis albis et non delebo

 nomen eius de libro vitae et confitebor nomen eius coram Patre

 meo et coram angelis eius

3:6 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis

3:7 et angelo Philadelphiae ecclesiae scribe haec dicit sanctus

 et verus qui habet clavem David qui aperit et nemo cludit et

 cludit et nemo aperit

3:8 scio opera tua ecce dedi coram te ostium apertum quod nemo

 potest cludere quia modicam habes virtutem et servasti verbum

 meum et non negasti nomen meum

3:9 ecce dabo de synagoga Satanae qui dicunt se Iudaeos esse et

 non sunt sed mentiuntur ecce faciam illos ut veniant et adorent

 ante pedes tuos et scient quia ego dilexi te

3:10 quoniam servasti verbum patientiae meae et ego te servabo

 ab hora temptationis quae ventura est in orbem universum

 temptare habitantes in terra

3:11 venio cito tene quod habes ut nemo accipiat coronam tuam

3:12 qui vicerit faciam illum columnam in templo Dei mei et

 foras non egredietur amplius et scribam super eum nomen Dei mei

 et nomen civitatis Dei mei novae Hierusalem quae descendit de

 caelo a Deo meo et nomen meum novum

3:13 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis

3:14 et angelo Laodiciae ecclesiae scribe haec dicit Amen testis

 fidelis et verus qui est principium creaturae Dei

3:15 scio opera tua quia neque frigidus es neque calidus utinam

 frigidus esses aut calidus

3:16 sed quia tepidus es et nec frigidus nec calidus incipiam te

 evomere ex ore meo

3:17 quia dicis quod dives sum et locupletatus et nullius egeo

 et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et caecus

 et nudus

3:18 suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum ut locuples

 fias et vestimentis albis induaris et non appareat confusio

 nuditatis tuae et collyrio inungue oculos tuos ut videas

3:19 ego quos amo arguo et castigo aemulare ergo et paenitentiam

 age

3:20 ecce sto ad ostium et pulso si quis audierit vocem meam et

 aperuerit ianuam introibo ad illum et cenabo cum illo et ipse

 mecum

3:21 qui vicerit dabo ei sedere mecum in throno meo sicut et ego

 vici et sedi cum Patre meo in throno eius

3:22 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis

4:1 post haec vidi et ecce ostium apertum in caelo et vox prima

 quam audivi tamquam tubae loquentis mecum dicens ascende huc et

 ostendam tibi quae oportet fieri post haec

4:2 statim fui in spiritu et ecce sedis posita erat in caelo et

 supra sedem sedens

4:3 et qui sedebat similis erat aspectui lapidis iaspidis et

 sardini et iris erat in circuitu sedis similis visioni

 zmaragdinae

4:4 et in circuitu sedis sedilia viginti quattuor et super

 thronos viginti quattuor seniores sedentes circumamictos

 vestimentis albis et in capitibus eorum coronas aureas

4:5 et de throno procedunt fulgura et voces et tonitrua et

 septem lampades ardentes ante thronum quae sunt septem spiritus

 Dei

4:6 et in conspectu sedis tamquam mare vitreum simile cristallo

 et in medio sedis et in circuitu sedis quattuor animalia plena

 oculis ante et retro

4:7 et animal primum simile leoni et secundum animal simile

 vitulo et tertium animal habens faciem quasi hominis et quartum

 animal simile aquilae volanti

4:8 et quattuor animalia singula eorum habebant alas senas et in

 circuitu et intus plena sunt oculis et requiem non habent die

 et nocte dicentia sanctus sanctus sanctus Dominus Deus

 omnipotens qui erat et qui est et qui venturus est

4:9 et cum darent illa animalia gloriam et honorem et

 benedictionem sedenti super thronum viventi in saecula

 saeculorum

4:10 procident viginti quattuor seniores ante sedentem in throno

 et adorabunt viventem in saecula saeculorum et mittent coronas

 suas ante thronum dicentes

4:11 dignus es Domine et Deus noster accipere gloriam et honorem

 et virtutem quia tu creasti omnia et propter voluntatem tuam

 erant et creata sunt

5:1 et vidi in dextera sedentis super thronum librum scriptum

 intus et foris signatum sigillis septem

5:2 et vidi angelum fortem praedicantem voce magna quis est

 dignus aperire librum et solvere signacula eius

5:3 et nemo poterat in caelo neque in terra neque subtus terram

 aperire librum neque respicere illum

5:4 et ego flebam multum quoniam nemo dignus inventus est

 aperire librum nec videre eum

5:5 et unus de senioribus dicit mihi ne fleveris ecce vicit leo

 de tribu Iuda radix David aperire librum et septem signacula

 eius

5:6 et vidi et ecce in medio throni et quattuor animalium et in

 medio seniorum agnum stantem tamquam occisum habentem cornua

 septem et oculos septem qui sunt spiritus Dei missi in omnem

 terram

5:7 et venit et accepit de dextera sedentis de throno

5:8 et cum aperuisset librum quattuor animalia et viginti

 quattuor seniores ceciderunt coram agno habentes singuli

 citharas et fialas aureas plenas odoramentorum quae sunt

 orationes sanctorum

5:9 et cantant novum canticum dicentes dignus es accipere librum

 et aperire signacula eius quoniam occisus es et redemisti nos

 Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et

 natione

5:10 et fecisti eos Deo nostro regnum et sacerdotes et regnabunt

 super terram

5:11 et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu

 throni et animalium et seniorum et erat numerus eorum milia

 milium

5:12 dicentium voce magna dignus est agnus qui occisus est

 accipere virtutem et divinitatem et sapientiam et fortitudinem

 et honorem et gloriam et benedictionem

5:13 et omnem creaturam quae in caelo est et super terram et sub

 terram et quae sunt in mari et quae in ea omnes audivi dicentes

 sedenti in throno et agno benedictio et honor et gloria et

 potestas in saecula saeculorum

5:14 et quattuor animalia dicebant amen et seniores ceciderunt

 et adoraverunt

6:1 et vidi quod aperuisset agnus unum de septem signaculis et

 audivi unum de quattuor animalibus dicentem tamquam vocem

 tonitrui veni

6:2 et vidi et ecce equus albus et qui sedebat super illum

 habebat arcum et data est ei corona et exivit vincens ut

 vinceret

6:3 et cum aperuisset sigillum secundum audivi secundum animal

 dicens veni

6:4 et exivit alius equus rufus et qui sedebat super illum datum

 est ei ut sumeret pacem de terra et ut invicem se interficiant

 et datus est illi gladius magnus

6:5 et cum aperuisset sigillum tertium audivi tertium animal

 dicens veni et vidi et ecce equus niger et qui sedebat super

 eum habebat stateram in manu sua

6:6 et audivi tamquam vocem in medio quattuor animalium dicentem

 bilibris tritici denario et tres bilibres hordei denario et

 vinum et oleum ne laeseris

6:7 et cum aperuisset sigillum quartum audivi vocem quarti

 animalis dicentis veni et vidi

6:8 et ecce equus pallidus et qui sedebat desuper nomen illi

 Mors et inferus sequebatur eum et data est illi potestas super

 quattuor partes terrae interficere gladio fame et morte et

 bestiis terrae

6:9 et cum aperuisset quintum sigillum vidi subtus altare animas

 interfectorum propter verbum Dei et propter testimonium quod

 habebant

6:10 et clamabant voce magna dicentes usquequo Domine sanctus et

 verus non iudicas et vindicas sanguinem nostrum de his qui

 habitant in terra

6:11 et datae sunt illis singulae stolae albae et dictum est

 illis ut requiescerent tempus adhuc modicum donec impleantur

 conservi eorum et fratres eorum qui interficiendi sunt sicut et

 illi

6:12 et vidi cum aperuisset sigillum sextum et terraemotus

 factus est magnus et sol factus est niger tamquam saccus

 cilicinus et luna tota facta est sicut sanguis

6:13 et stellae caeli ceciderunt super terram sicut ficus mittit

 grossos suos cum vento magno movetur

6:14 et caelum recessit sicut liber involutus et omnis mons et

 insulae de locis suis motae sunt

6:15 et reges terrae et principes et tribuni et divites et

 fortes et omnis servus et liber absconderunt se in speluncis et

 petris montium

6:16 et dicunt montibus et petris cadite super nos et abscondite

 nos a facie sedentis super thronum et ab ira agni

6:17 quoniam venit dies magnus irae ipsorum et quis poterit

 stare

7:1 post haec vidi quattuor angelos stantes super quattuor

 angulos terrae tenentes quattuor ventos terrae ne flaret ventus

 super terram neque super mare neque in ullam arborem

7:2 et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis habentem

 signum Dei vivi et clamavit voce magna quattuor angelis quibus

 datum est nocere terrae et mari

7:3 dicens nolite nocere terrae neque mari neque arboribus

 quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum

7:4 et audivi numerum signatorum centum quadraginta quattuor

 milia signati ex omni tribu filiorum Israhel

7:5 ex tribu Iuda duodecim milia signati ex tribu Ruben duodecim

 milia ex tribu Gad duodecim milia

7:6 ex tribu Aser duodecim milia ex tribu Nepthalim duodecim

 milia ex tribu Manasse duodecim milia

7:7 ex tribu Symeon duodecim milia ex tribu Levi duodecim milia

 ex tribu Issachar duodecim milia

7:8 ex tribu Zabulon duodecim milia ex tribu Ioseph duodecim

 milia ex tribu Beniamin duodecim milia signati

7:9 post haec vidi turbam magnam quam dinumerare nemo poterat ex

 omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis stantes ante

 thronum et in conspectu agni amicti stolas albas et palmae in

 manibus eorum

7:10 et clamabant voce magna dicentes salus Deo nostro qui sedet

 super thronum et agno

7:11 et omnes angeli stabant in circuitu throni et seniorum et

 quattuor animalium et ceciderunt in conspectu throni in facies

 suas et adoraverunt Deum

7:12 dicentes amen benedictio et claritas et sapientia et

 gratiarum actio et honor et virtus et fortitudo Deo nostro in

 saecula saeculorum amen

7:13 et respondit unus de senioribus dicens mihi hii qui amicti

 sunt stolis albis qui sunt et unde venerunt

7:14 et dixi illi domine mi tu scis et dixit mihi hii sunt qui

 veniunt de tribulatione magna et laverunt stolas suas et

 dealbaverunt eas in sanguine agni

7:15 ideo sunt ante thronum Dei et serviunt ei die ac nocte in

 templo eius et qui sedet in throno habitabit super illos

7:16 non esurient neque sitient amplius neque cadet super illos

 sol neque ullus aestus

7:17 quoniam agnus qui in medio throni est reget illos et

 deducet eos ad vitae fontes aquarum et absterget Deus omnem

 lacrimam ex oculis eorum

8:1 et cum aperuisset sigillum septimum factum est silentium in

 caelo quasi media hora

8:2 et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei et datae

 sunt illis septem tubae

8:3 et alius angelus venit et stetit ante altare habens

 turibulum aureum et data sunt illi incensa multa ut daret

 orationibus sanctorum omnium super altare aureum quod est ante

 thronum

8:4 et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de

 manu angeli coram Deo

8:5 et accepit angelus turibulum et implevit illud de igne

 altaris et misit in terram et facta sunt tonitrua et voces et

 fulgora et terraemotus

8:6 et septem angeli qui habebant septem tubas paraverunt se ut

 tuba canerent

8:7 et primus tuba cecinit et facta est grando et ignis mixta in

 sanguine et missum est in terram et tertia pars terrae conbusta

 est et tertia pars arborum conbusta est et omne faenum viride

 conbustum est

8:8 et secundus angelus tuba cecinit et tamquam mons magnus igne

 ardens missus est in mare et facta est tertia pars maris

 sanguis

8:9 et mortua est tertia pars creaturae quae habent animas et

 tertia pars navium interiit

8:10 et tertius angelus tuba cecinit et cecidit de caelo stella

 magna ardens tamquam facula et cecidit in tertiam partem

 fluminum et in fontes aquarum

8:11 et nomen stellae dicitur Absinthius et facta est tertia

 pars aquarum in absinthium et multi hominum mortui sunt de

 aquis quia amarae factae sunt

8:12 et quartus angelus tuba cecinit et percussa est tertia pars

 solis et tertia pars lunae et tertia pars stellarum ut

 obscuraretur tertia pars eorum et diei non luceret pars tertia

 et nox similiter

8:13 et vidi et audivi vocem unius aquilae volantis per medium

 caelum dicentis voce magna vae vae vae habitantibus in terra de

 ceteris vocibus tubae trium angelorum qui erant tuba canituri

9:1 et quintus angelus tuba cecinit et vidi stellam de caelo

 cecidisse in terram et data est illi clavis putei abyssi

9:2 et aperuit puteum abyssi et ascendit fumus putei sicut fumus

 fornacis magnae et obscuratus est sol et aer de fumo putei

9:3 et de fumo exierunt lucustae in terram et data est illis

 potestas sicut habent potestatem scorpiones terrae

9:4 et praeceptum est illis ne laederent faenum terrae neque

 omne viride neque omnem arborem nisi tantum homines qui non

 habent signum Dei in frontibus

9:5 et datum est illis ne occiderent eos sed ut cruciarentur

 mensibus quinque et cruciatus eorum ut cruciatus scorpii cum

 percutit hominem

9:6 et in diebus illis quaerent homines mortem et non invenient

 eam et desiderabunt mori et fugiet mors ab ipsis

9:7 et similitudines lucustarum similes equis paratis in

 proelium et super capita earum tamquam coronae similes auro et

 facies earum sicut facies hominum

9:8 et habebant capillos sicut capillos mulierum et dentes earum

 sicut leonum erant

9:9 et habebant loricas sicut loricas ferreas et vox alarum

 earum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum

9:10 et habebant caudas similes scorpionum et aculei in caudis

 earum potestas earum nocere hominibus mensibus quinque

9:11 et habebant super se regem angelum abyssi cui nomen

 hebraice Abaddon graece autem Apollyon et latine habet nomen

 Exterminans

9:12 vae unum abiit ecce veniunt adhuc duo vae post haec

9:13 et sextus angelus tuba cecinit et audivi vocem unum ex

 cornibus altaris aurei quod est ante oculos Dei

9:14 dicentem sexto angelo qui habebat tubam solve quattuor

 angelos qui alligati sunt in flumine magno Eufrate

9:15 et soluti sunt quattuor angeli qui parati erant in horam et

 diem et mensem et annum ut occiderent tertiam partem hominum

9:16 et numerus equestris exercitus vicies milies dena milia

 audivi numerum eorum

9:17 et ita vidi equos in visione et qui sedebant super eos

 habentes loricas igneas et hyacinthinas et sulphureas et capita

 equorum erant tamquam capita leonum et de ore ipsorum procedit

 ignis et fumus et sulphur

9:18 ab his tribus plagis occisa est tertia pars hominum de igne

 et fumo et sulphure qui procedebat ex ore ipsorum

9:19 potestas enim equorum in ore eorum est et in caudis eorum

 nam caudae illorum similes serpentibus habentes capita et in

 his nocent

9:20 et ceteri homines qui non sunt occisi in his plagis neque

 paenitentiam egerunt de operibus manuum suarum ut non adorarent

 daemonia et simulacra aurea et argentea et aerea et lapidea et

 lignea quae neque videre possunt neque audire neque ambulare

9:21 et non egerunt paenitentiam ab homicidiis suis neque a

 veneficiis suis neque a fornicatione sua neque a furtis suis

10:1 et vidi alium angelum fortem descendentem de caelo amictum

 nube et iris in capite eius et facies eius erat ut sol et pedes

 eius tamquam columna ignis

10:2 et habebat in manu sua libellum apertum et posuit pedem

 suum dextrum supra mare sinistrum autem super terram

10:3 et clamavit voce magna quemadmodum cum leo rugit et cum

 clamasset locuta sunt septem tonitrua voces suas

10:4 et cum locuta fuissent septem tonitrua scripturus eram et

 audivi vocem de caelo dicentem signa quae locuta sunt septem

 tonitrua et noli ea scribere

10:5 et angelum quem vidi stantem supra mare et supra terram

 levavit manum suam ad caelum

10:6 et iuravit per viventem in saecula saeculorum qui creavit

 caelum et ea quae in illo sunt et terram et ea quae in ea sunt

 et mare et quae in eo sunt quia tempus amplius non erit

10:7 sed in diebus vocis septimi angeli cum coeperit tuba canere

 et consummabitur mysterium Dei sicut evangelizavit per servos

 suos prophetas

10:8 et vox quam audivi de caelo iterum loquentem mecum et

 dicentem vade accipe librum apertum de manu angeli stantis

 supra mare et supra terram

10:9 et abii ad angelum dicens ei ut daret mihi librum et dicit

 mihi accipe et devora illum et faciet amaricare ventrem tuum

 sed in ore tuo erit dulce tamquam mel

10:10 et accepi librum de manu angeli et devoravi eum et erat in

 ore meo tamquam mel dulce et cum devorassem eum amaricatus est

 venter meus

10:11 et dicunt mihi oportet te iterum prophetare populis et

 gentibus et linguis et regibus multis

11:1 et datus est mihi calamus similis virgae dicens surge et

 metire templum Dei et altare et adorantes in eo

11:2 atrium autem quod est foris templum eice foras et ne

 metieris eum quoniam datum est gentibus et civitatem sanctam

 calcabunt mensibus quadraginta duobus

11:3 et dabo duobus testibus meis et prophetabunt diebus mille

 ducentis sexaginta amicti saccos

11:4 hii sunt duo olivae et duo candelabra in conspectu Domini

 terrae stantes

11:5 et si quis eos voluerit nocere ignis exiet de ore illorum

 et devorabit inimicos eorum et si quis voluerit eos laedere sic

 oportet eum occidi

11:6 hii habent potestatem cludendi caelum ne pluat diebus

 prophetiae ipsorum et potestatem habent super aquas convertendi

 eas in sanguinem et percutere terram omni plaga quotienscumque

 voluerint

11:7 et cum finierint testimonium suum bestia quae ascendit de

 abysso faciet adversus illos bellum et vincet eos et occidet

 illos

11:8 et corpora eorum in plateis civitatis magnae quae vocatur

 spiritaliter Sodoma et Aegyptus ubi et Dominus eorum crucifixus

 est

11:9 et videbunt de populis et tribubus et linguis et gentibus

 corpora eorum per tres dies et dimidium et corpora eorum non

 sinunt poni in monumentis

11:10 et inhabitantes terram gaudebunt super illis et

 iucundabuntur et munera mittent invicem quoniam hii duo

 prophetae cruciaverunt eos qui inhabitant super terram

11:11 et post dies tres et dimidium spiritus vitae a Deo

 intravit in eos et steterunt super pedes suos et timor magnus

 cecidit super eos qui viderunt eos

11:12 et audierunt vocem magnam de caelo dicentem illis

 ascendite huc et ascenderunt in caelum in nube et viderunt

 illos inimici eorum

11:13 et in illa hora factus est terraemotus magnus et decima

 pars civitatis cecidit et occisi sunt in terraemotu nomina

 hominum septem milia et reliqui in timore sunt missi et

 dederunt gloriam Deo caeli

11:14 vae secundum abiit ecce vae tertium veniet cito

11:15 et septimus angelus tuba cecinit et factae sunt voces

 magnae in caelo dicentes factum est regnum huius mundi Domini

 nostri et Christi eius et regnabit in saecula saeculorum

11:16 et viginti quattuor seniores qui in conspectu Dei sedent

 in sedibus suis ceciderunt in facies suas et adoraverunt Deum

11:17 dicentes gratias agimus tibi Domine Deus omnipotens qui es

 et qui eras quia accepisti virtutem tuam magnam et regnasti

11:18 et iratae sunt gentes et advenit ira tua et tempus

 mortuorum iudicari et reddere mercedem servis tuis prophetis et

 sanctis et timentibus nomen tuum pusillis et magnis et

 exterminandi eos qui corruperunt terram

11:19 et apertum est templum Dei in caelo et visa est arca

 testamenti eius in templo eius et facta sunt fulgora et voces

 et terraemotus et grando magna

12:1 et signum magnum paruit in caelo mulier amicta sole et luna

 sub pedibus eius et in capite eius corona stellarum duodecim

12:2 et in utero habens et clamat parturiens et cruciatur ut

 pariat

12:3 et visum est aliud signum in caelo et ecce draco magnus

 rufus habens capita septem et cornua decem et in capitibus suis

 septem diademata

12:4 et cauda eius trahebat tertiam partem stellarum caeli et

 misit eas in terram et draco stetit ante mulierem quae erat

 paritura ut cum peperisset filium eius devoraret

12:5 et peperit filium masculum qui recturus erit omnes gentes

 in virga ferrea et raptus est filius eius ad Deum et ad thronum

 eius

12:6 et mulier fugit in solitudinem ubi habet locum paratum a

 Deo ut ibi pascant illam diebus mille ducentis sexaginta

12:7 et factum est proelium in caelo Michahel et angeli eius

 proeliabantur cum dracone et draco pugnabat et angeli eius

12:8 et non valuerunt neque locus inventus est eorum amplius in

 caelo

12:9 et proiectus est draco ille magnus serpens antiquus qui

 vocatur Diabolus et Satanas qui seducit universum orbem

 proiectus est in terram et angeli eius cum illo missi sunt

12:10 et audivi vocem magnam in caelo dicentem nunc facta est

 salus et virtus et regnum Dei nostri et potestas Christi eius

 quia proiectus est accusator fratrum nostrorum qui accusabat

 illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte

12:11 et ipsi vicerunt illum propter sanguinem agni et propter

 verbum testimonii sui et non dilexerunt animam suam usque ad

 mortem

12:12 propterea laetamini caeli et qui habitatis in eis vae

 terrae et mari quia descendit diabolus ad vos habens iram

 magnam sciens quod modicum tempus habet

12:13 et postquam vidit draco quod proiectus est in terram

 persecutus est mulierem quae peperit masculum

12:14 et datae sunt mulieri duae alae aquilae magnae ut volaret

 in desertum in locum suum ubi alitur per tempus et tempora et

 dimidium temporis a facie serpentis

12:15 et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam tamquam

 flumen ut eam faceret trahi a flumine

12:16 et adiuvit terra mulierem et aperuit terra os suum et

 absorbuit flumen quod misit draco de ore suo

12:17 et iratus est draco in mulierem et abiit facere proelium

 cum reliquis de semine eius qui custodiunt mandata Dei et

 habent testimonium Iesu

12:18 et stetit super harenam maris

13:1 et vidi de mare bestiam ascendentem habentem capita septem

 et cornua decem et super cornua eius decem diademata et super

 capita eius nomina blasphemiae

13:2 et bestiam quam vidi similis erat pardo et pedes eius sicut

 ursi et os eius sicut os leonis et dedit illi draco virtutem

 suam et potestatem magnam

13:3 et unum de capitibus suis quasi occisum in mortem et plaga

 mortis eius curata est et admirata est universa terra post

 bestiam

13:4 et adoraverunt draconem quia dedit potestatem bestiae et

 adoraverunt bestiam dicentes quis similis bestiae et quis

 poterit pugnare cum ea

13:5 et datum est ei os loquens magna et blasphemiae et data est

 illi potestas facere menses quadraginta duo

13:6 et aperuit os suum in blasphemias ad Deum blasphemare nomen

 eius et tabernaculum eius et eos qui in caelo habitant

13:7 et datum est illi bellum facere cum sanctis et vincere

 illos et data est ei potestas in omnem tribum et populum et

 linguam et gentem

13:8 et adorabunt eum omnes qui inhabitant terram quorum non

 sunt scripta nomina in libro vitae agni qui occisus est ab

 origine mundi

13:9 si quis habet aurem audiat

13:10 qui in captivitatem in captivitatem vadit qui in gladio

 occiderit oportet eum gladio occidi hic est patientia et fides

 sanctorum

13:11 et vidi aliam bestiam ascendentem de terra et habebat

 cornua duo similia agni et loquebatur sicut draco

13:12 et potestatem prioris bestiae omnem faciebat in conspectu

 eius et facit terram et inhabitantes in eam adorare bestiam

 primam cuius curata est plaga mortis

13:13 et fecit signa magna ut etiam ignem faceret de caelo

 descendere in terram in conspectu hominum

13:14 et seducit habitantes terram propter signa quae data sunt

 illi facere in conspectu bestiae dicens habitantibus in terra

 ut faciant imaginem bestiae quae habet plagam gladii et vixit

13:15 et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiae ut et

 loquatur imago bestiae et faciat quicumque non adoraverint

 imaginem bestiae occidantur

13:16 et faciet omnes pusillos et magnos et divites et pauperes

 et liberos et servos habere caracter in dextera manu aut in

 frontibus suis

13:17 et ne quis possit emere aut vendere nisi qui habet

 caracter nomen bestiae aut numerum nominis eius

13:18 hic sapientia est qui habet intellectum conputet numerum

 bestiae numerus enim hominis est et numerus eius est sescenti

 sexaginta sex

14:1 et vidi et ecce agnus stabat supra montem Sion et cum illo

 centum quadraginta quattuor milia habentes nomen eius et nomen

 Patris eius scriptum in frontibus suis

14:2 et audivi vocem de caelo tamquam vocem aquarum multarum et

 tamquam vocem tonitrui magni et vocem quam audivi sicut

 citharoedorum citharizantium in citharis suis

14:3 et cantabant quasi canticum novum ante sedem et ante

 quattuor animalia et seniores et nemo poterat discere canticum

 nisi illa centum quadraginta quattuor milia qui empti sunt de

 terra

14:4 hii sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati virgines

 enim sunt hii qui sequuntur agnum quocumque abierit hii empti

 sunt ex hominibus primitiae Deo et agno

14:5 et in ore ipsorum non est inventum mendacium sine macula

 sunt

14:6 et vidi alterum angelum volantem per medium caelum habentem

 evangelium aeternum ut evangelizaret sedentibus super terram et

 super omnem gentem et tribum et linguam et populum

14:7 dicens magna voce timete Deum et date illi honorem quia

 venit hora iudicii eius et adorate eum qui fecit caelum et

 terram et mare et fontes aquarum

14:8 et alius angelus secutus est dicens cecidit cecidit Babylon

 illa magna quae a vino irae fornicationis suae potionavit omnes

 gentes

14:9 et alius angelus tertius secutus est illos dicens voce

 magna si quis adoraverit bestiam et imaginem eius et acceperit

 caracterem in fronte sua aut in manu sua

14:10 et hic bibet de vino irae Dei qui mixtus est mero in

 calice irae ipsius et cruciabitur igne et sulphure in conspectu

 angelorum sanctorum et ante conspectum agni

14:11 et fumus tormentorum eorum in saecula saeculorum ascendit

 nec habent requiem die ac nocte qui adoraverunt bestiam et

 imaginem eius et si quis acceperit caracterem nominis eius

14:12 hic patientia sanctorum est qui custodiunt mandata Dei et

 fidem Iesu

14:13 et audivi vocem de caelo dicentem scribe beati mortui qui

 in Domino moriuntur amodo iam dicit Spiritus ut requiescant a

 laboribus suis opera enim illorum sequuntur illos

14:14 et vidi et ecce nubem candidam et supra nubem sedentem

 similem Filio hominis habentem in capite suo coronam auream et

 in manu sua falcem acutam

14:15 et alter angelus exivit de templo clamans voce magna ad

 sedentem super nubem mitte falcem tuam et mete quia venit hora

 ut metatur quoniam aruit messis terrae

14:16 et misit qui sedebat supra nubem falcem suam in terram et

 messa est terra

14:17 et alius angelus exivit de templo quod est in caelo habens

 et ipse falcem acutam

14:18 et alius angelus de altari qui habet potestatem supra

 ignem et clamavit voce magna qui habebat falcem acutam dicens

 mitte falcem tuam acutam et vindemia botros vineae terrae

 quoniam maturae sunt uvae eius

14:19 et misit angelus falcem suam in terram et vindemiavit

 vineam terrae et misit in lacum irae Dei magnum

14:20 et calcatus est lacus extra civitatem et exivit sanguis de

 lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sescenta

15:1 et vidi aliud signum in caelo magnum et mirabile angelos

 septem habentes plagas septem novissimas quoniam in illis

 consummata est ira Dei

15:2 et vidi tamquam mare vitreum mixtum igne et eos qui

 vicerunt bestiam et imaginem illius et numerum nominis eius

 stantes supra mare vitreum habentes citharas Dei

15:3 et cantant canticum Mosi servi Dei et canticum agni

 dicentes magna et mirabilia opera tua Domine Deus omnipotens

 iustae et verae viae tuae rex saeculorum

15:4 quis non timebit Domine et magnificabit nomen tuum quia

 solus pius quoniam omnes gentes venient et adorabunt in

 conspectu tuo quoniam iudicia tua manifestata sunt

15:5 et post haec vidi et ecce apertum est templum tabernaculi

 testimonii in caelo

15:6 et exierunt septem angeli habentes septem plagas de templo

 vestiti lapide mundo candido et praecincti circa pectora zonis

 aureis

15:7 et unus ex quattuor animalibus dedit septem angelis septem

 fialas aureas plenas iracundiae Dei viventis in saecula

 saeculorum

15:8 et impletum est templum fumo a maiestate Dei et de virtute

 eius et nemo poterat introire in templum donec consummarentur

 septem plagae septem angelorum

16:1 et audivi vocem magnam de templo dicentem septem angelis

 ite et effundite septem fialas irae Dei in terram

16:2 et abiit primus et effudit fialam suam in terram et factum

 est vulnus saevum ac pessimum in homines qui habent caracterem

 bestiae et eos qui adoraverunt imaginem eius

16:3 et secundus effudit fialam suam in mare et factus est

 sanguis tamquam mortui et omnis anima vivens mortua est in mari

16:4 et tertius effudit fialam suam super flumina et super

 fontes aquarum et factus est sanguis

16:5 et audivi angelum aquarum dicentem iustus es qui es et qui

 eras sanctus quia haec iudicasti

16:6 quia sanguinem sanctorum et prophetarum fuderunt et

 sanguinem eis dedisti bibere digni sunt

16:7 et audivi altare dicens etiam Domine Deus omnipotens vera

 et iusta iudicia tua

16:8 et quartus effudit fialam suam in solem et datum est illi

 aestu adficere homines et igni

16:9 et aestuaverunt homines aestu magno et blasphemaverunt

 nomen Dei habentis potestatem super has plagas neque egerunt

 paenitentiam ut darent illi gloriam

16:10 et quintus effudit fialam suam super sedem bestiae et

 factum est regnum eius tenebrosum et conmanducaverunt linguas

 suas prae dolore

16:11 et blasphemaverunt Deum caeli prae doloribus et vulneribus

 suis et non egerunt paenitentiam ex operibus suis

16:12 et sextus effudit fialam suam in flumen illud magnum

 Eufraten et siccavit aquam eius ut praepararetur via regibus ab

 ortu solis

16:13 et vidi de ore draconis et de ore bestiae et de ore

 pseudoprophetae spiritus tres inmundos in modum ranarum

16:14 sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa et

 procedunt ad reges totius terrae congregare illos in proelium

 ad diem magnum Dei omnipotentis

16:15 ecce venio sicut fur beatus qui vigilat et custodit

 vestimenta sua ne nudus ambulet et videant turpitudinem eius

16:16 et congregavit illos in locum qui vocatur hebraice

 Hermagedon

16:17 et septimus effudit fialam suam in aerem et exivit vox

 magna de templo a throno dicens factum est

16:18 et facta sunt fulgora et voces et tonitrua et terraemotus

 factus est magnus qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt

 super terram talis terraemotus sic magnus

16:19 et facta est civitas magna in tres partes et civitates

 gentium ceciderunt et Babylon magna venit in memoriam ante Deum

 dare ei calicem vini indignationis irae eius

16:20 et omnis insula fugit et montes non sunt inventi

16:21 et grando magna sicut talentum descendit de caelo in

 homines et blasphemaverunt homines Deum propter plagam

 grandinis quoniam magna facta est vehementer

17:1 et venit unus de septem angelis qui habebant septem fialas

 et locutus est mecum dicens veni ostendam tibi damnationem

 meretricis magnae quae sedet super aquas multas

17:2 cum qua fornicati sunt reges terrae et inebriati sunt qui

 inhabitant terram de vino prostitutionis eius

17:3 et abstulit me in desertum in spiritu et vidi mulierem

 sedentem super bestiam coccineam plenam nominibus blasphemiae

 habentem capita septem et cornua decem

17:4 et mulier erat circumdata purpura et coccino et inaurata

 auro et lapide pretioso et margaritis habens poculum aureum in

 manu sua plenum abominationum et inmunditia fornicationis eius

17:5 et in fronte eius nomen scriptum mysterium Babylon magna

 mater fornicationum et abominationum terrae

17:6 et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum et de

 sanguine martyrum Iesu et miratus sum cum vidissem illam

 admiratione magna

17:7 et dixit mihi angelus quare miraris ego tibi dicam

 sacramentum mulieris et bestiae quae portat eam quae habet

 capita septem et decem cornua

17:8 bestiam quam vidisti fuit et non est et ascensura est de

 abysso et in interitum ibit et mirabuntur inhabitantes terram

 quorum non sunt scripta nomina in libro vitae a constitutione

 mundi videntes bestiam quia erat et non est

17:9 et hic est sensus qui habet sapientiam septem capita septem

 montes sunt super quos mulier sedet et reges septem sunt

17:10 quinque ceciderunt unus est alius nondum venit et cum

 venerit oportet illum breve tempus manere

17:11 et bestia quae erat et non est et ipsa octava est et de

 septem est et in interitum vadit

17:12 et decem cornua quae vidisti decem reges sunt qui regnum

 nondum acceperunt sed potestatem tamquam reges una hora

 accipiunt post bestiam

17:13 hii unum consilium habent et virtutem et potestatem suam

 bestiae tradunt

17:14 hii cum agno pugnabunt et agnus vincet illos quoniam

 Dominus dominorum est et rex regum et qui cum illo sunt vocati

 et electi et fideles

17:15 et dixit mihi aquas quas vidisti ubi meretrix sedet populi

 sunt et gentes et linguae

17:16 et decem cornua quae vidisti et bestiam hii odient

 fornicariam et desolatam facient illam et nudam et carnes eius

 manducabunt et ipsam igni concremabunt

17:17 Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod illi

 placitum est ut dent regnum suum bestiae donec consummentur

 verba Dei

17:18 et mulier quam vidisti est civitas magna quae habet regnum

 super reges terrae

18:1 et post haec vidi alium angelum descendentem de caelo

 habentem potestatem magnam et terra inluminata est a gloria

 eius

18:2 et exclamavit in forti voce dicens cecidit cecidit Babylon

 magna et facta est habitatio daemoniorum et custodia omnis

 spiritus inmundi et custodia omnis volucris inmundae

18:3 quia de ira fornicationis eius biberunt omnes gentes et

 reges terrae cum illa fornicati sunt et mercatores terrae de

 virtute deliciarum eius divites facti sunt

18:4 et audivi aliam vocem de caelo dicentem exite de illa

 populus meus ut ne participes sitis delictorum eius et de

 plagis eius non accipiatis

18:5 quoniam pervenerunt peccata eius usque ad caelum et

 recordatus est Deus iniquitatum eius

18:6 reddite illi sicut ipsa reddidit et duplicate duplicia

 secundum opera eius in poculo quo miscuit miscite illi duplum

18:7 quantum glorificavit se et in deliciis fuit tantum date

 illi tormentum et luctum quia in corde suo dicit sedeo regina

 et vidua non sum et luctum non videbo

18:8 ideo in una die venient plagae eius mors et luctus et fames

 et igni conburetur quia fortis est Deus qui iudicavit illam

18:9 et flebunt et plangent se super illam reges terrae qui cum

 illa fornicati sunt et in deliciis vixerunt cum viderint fumum

 incendii eius

18:10 longe stantes propter timorem tormentorum eius dicentes

 vae vae civitas illa magna Babylon civitas illa fortis quoniam

 una hora venit iudicium tuum

18:11 et negotiatores terrae flebunt et lugebunt super illam

 quoniam merces eorum nemo emet amplius

18:12 mercem auri et argenti et lapidis pretiosi et margaritis

 et byssi et purpurae et serici et cocci et omne lignum thyinum

 et omnia vasa eboris et omnia vasa de lapide pretioso et

 aeramento et ferro et marmore

18:13 et cinnamomum et amomum et odoramentorum et unguenti et

 turis et vini et olei et similae et tritici et iumentorum et

 ovium et equorum et raedarum et mancipiorum et animarum hominum

18:14 et poma tua desiderii animae discessit a te et omnia

 pinguia et clara perierunt a te et amplius illa iam non

 invenient

18:15 mercatores horum qui divites facti sunt ab ea longe

 stabunt propter timorem tormentorum eius flentes ac lugentes

18:16 et dicentes vae vae civitas illa magna quae amicta erat

 byssino et purpura et cocco et deaurata est auro et lapide

 pretioso et margaritis

18:17 quoniam una hora destitutae sunt tantae divitiae et omnis

 gubernator et omnis qui in locum navigat et nautae et qui maria

 operantur longe steterunt

18:18 et clamaverunt videntes locum incendii eius dicentes quae

 similis civitati huic magnae

18:19 et miserunt pulverem super capita sua et clamaverunt

 flentes et lugentes dicentes vae vae civitas magna in qua

 divites facti sunt omnes qui habent naves in mari de pretiis

 eius quoniam una hora desolata est

18:20 exulta super eam caelum et sancti et apostoli et prophetae

 quoniam iudicavit Deus iudicium vestrum de illa

18:21 et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem

 magnum et misit in mare dicens hoc impetu mittetur Babylon

 magna illa civitas et ultra iam non invenietur

18:22 et vox citharoedorum et musicorum et tibia canentium et

 tuba non audietur in te amplius et omnis artifex omnis artis

 non invenietur in te amplius et vox molae non audietur in te

 amplius

18:23 et lux lucernae non lucebit tibi amplius et vox sponsi et

 sponsae non audietur adhuc in te quia mercatores tui erant

 principes terrae quia in veneficiis tuis erraverunt omnes

 gentes

18:24 et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est et

 omnium qui interfecti sunt in terra

19:1 post haec audivi quasi vocem magnam turbarum multarum in

 caelo dicentium alleluia salus et gloria et virtus Deo nostro

 est

19:2 quia vera et iusta iudicia sunt eius quia iudicavit de

 meretrice magna quae corrupit terram in prostitutione sua et

 vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius

19:3 et iterum dixerunt alleluia et fumus eius ascendit in

 saecula saeculorum

19:4 et ceciderunt seniores viginti quattuor et quattuor

 animalia et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes

 amen alleluia

19:5 et vox de throno exivit dicens laudem dicite Deo nostro

 omnes servi eius et qui timetis eum pusilli et magni

19:6 et audivi quasi vocem turbae magnae et sicut vocem aquarum

 multarum et sicut vocem tonitruum magnorum dicentium alleluia

 quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens

19:7 gaudeamus et exultemus et demus gloriam ei quia venerunt

 nuptiae agni et uxor eius praeparavit se

19:8 et datum est illi ut cooperiat se byssinum splendens

 candidum byssinum enim iustificationes sunt sanctorum

19:9 et dicit mihi scribe beati qui ad cenam nuptiarum agni

 vocati sunt et dicit mihi haec verba vera Dei sunt

19:10 et cecidi ante pedes eius ut adorarem eum et dicit mihi

 vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium

 testimonium Iesu Deum adora testimonium enim Iesu est spiritus

 prophetiae

19:11 et vidi caelum apertum et ecce equus albus et qui sedebat

 super eum vocabatur Fidelis et Verax vocatur et iustitia

 iudicat et pugnat

19:12 oculi autem eius sicut flamma ignis et in capite eius

 diademata multa habens nomen scriptum quod nemo novit nisi ipse

19:13 et vestitus erat vestem aspersam sanguine et vocatur nomen

 eius Verbum Dei

19:14 et exercitus qui sunt in caelo sequebantur eum in equis

 albis vestiti byssinum album mundum

19:15 et de ore ipsius procedit gladius acutus ut in ipso

 percutiat gentes et ipse reget eos in virga ferrea et ipse

 calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis

19:16 et habet in vestimento et in femore suo scriptum rex regum

 et Dominus dominantium

19:17 et vidi unum angelum stantem in sole et clamavit voce

 magna dicens omnibus avibus quae volabant per medium caeli

 venite congregamini ad cenam magnam Dei

19:18 ut manducetis carnes regum et carnes tribunorum et carnes

 fortium et carnes equorum et sedentium in ipsis et carnes

 omnium liberorum ac servorum et pusillorum ac magnorum

19:19 et vidi bestiam et reges terrae et exercitus eorum

 congregatos ad faciendum proelium cum illo qui sedebat in equo

 et cum exercitu eius

19:20 et adprehensa est bestia et cum illo pseudopropheta qui

 fecit signa coram ipso quibus seduxit eos qui acceperunt

 caracterem bestiae qui et adorant imaginem eius vivi missi sunt

 hii duo in stagnum ignis ardentis sulphure

19:21 et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum qui

 procedit de ore ipsius et omnes aves saturatae sunt carnibus

 eorum

20:1 et vidi angelum descendentem de caelo habentem clavem

 abyssi et catenam magnam in manu sua

20:2 et adprehendit draconem serpentem antiquum qui est diabolus

 et Satanas et ligavit eum per annos mille

20:3 et misit eum in abyssum et clusit et signavit super illum

 ut non seducat amplius gentes donec consummentur mille anni

 post haec oportet illum solvi modico tempore

20:4 et vidi sedes et sederunt super eas et iudicium datum est

 illis et animas decollatorum propter testimonium Iesu et

 propter verbum Dei et qui non adoraverunt bestiam neque

 imaginem eius nec acceperunt caracterem in frontibus aut in

 manibus suis et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis

20:5 ceteri mortuorum non vixerunt donec consummentur mille anni

 haec est resurrectio prima

20:6 beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima

 in his secunda mors non habet potestatem sed erunt sacerdotes

 Dei et Christi et regnabunt cum illo mille annis

20:7 et cum consummati fuerint mille anni solvetur Satanas de

 carcere suo et exibit et seducet gentes quae sunt super

 quattuor angulos terrae Gog et Magog et congregabit eos in

 proelium quorum numerus est sicut harena maris

20:8 et ascenderunt super latitudinem terrae et circumierunt

 castra sanctorum et civitatem dilectam

20:9 et descendit ignis a Deo de caelo et devoravit eos et

 diabolus qui seducebat eos missus est in stagnum ignis et

 sulphuris ubi et bestia

20:10 et pseudoprophetes et cruciabuntur die ac nocte in saecula

 saeculorum

20:11 et vidi thronum magnum candidum et sedentem super eum a

 cuius aspectu fugit terra et caelum et locus non est inventus

 ab eis

20:12 et vidi mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu

 throni et libri aperti sunt et alius liber apertus est qui est

 vitae et iudicati sunt mortui ex his quae scripta erant in

 libris secundum opera ipsorum

20:13 et dedit mare mortuos qui in eo erant et mors et inferus

 dederunt mortuos qui in ipsis erant et iudicatum est de

 singulis secundum opera ipsorum

20:14 et inferus et mors missi sunt in stagnum ignis haec mors

 secunda est stagnum ignis

20:15 et qui non est inventus in libro vitae scriptus missus est

 in stagnum ignis

21:1 et vidi caelum novum et terram novam primum enim caelum et

 prima terra abiit et mare iam non est

21:2 et civitatem sanctam Hierusalem novam vidi descendentem de

 caelo a Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo

21:3 et audivi vocem magnam de throno dicentem ecce tabernaculum

 Dei cum hominibus et habitabit cum eis et ipsi populus eius

 erunt et ipse Deus cum eis erit eorum Deus

21:4 et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum et mors

 ultra non erit neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra

 quae prima abierunt

21:5 et dixit qui sedebat in throno ecce nova facio omnia et

 dicit scribe quia haec verba fidelissima sunt et vera

21:6 et dixit mihi factum est ego sum Alpha et Omega initium et

 finis ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis

21:7 qui vicerit possidebit haec et ero illi Deus et ille erit

 mihi filius

21:8 timidis autem et incredulis et execratis et homicidis et

 fornicatoribus et veneficis et idolatris et omnibus mendacibus

 pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure quod est

 mors secunda

21:9 et venit unus de septem angelis habentibus fialas plenas

 septem plagis novissimis et locutus est mecum dicens veni

 ostendam tibi sponsam uxorem agni

21:10 et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum et

 ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de

 caelo a Deo

21:11 habentem claritatem Dei lumen eius simile lapidi pretioso

 tamquam lapidi iaspidis sicut cristallum

21:12 et habebat murum magnum et altum habens portas duodecim et

 in portis angelos duodecim et nomina inscripta quae sunt nomina

 duodecim tribuum filiorum Israhel

21:13 ab oriente portae tres et ab aquilone portae tres et ab

 austro portae tres et ab occasu portae tres

21:14 et murus civitatis habens fundamenta duodecim et in ipsis

 duodecim nomina duodecim apostolorum agni

21:15 et qui loquebatur mecum habebat mensuram harundinem auream

 ut metiretur civitatem et portas eius et murum

21:16 et civitas in quadro posita est et longitudo eius tanta

 est quanta et latitudo et mensus est civitatem de harundine per

 stadia duodecim milia longitudo et latitudo et altitudo eius

 aequalia sunt

21:17 et mensus est murus eius centum quadraginta quattuor

 cubitorum mensura hominis quae est angeli

21:18 et erat structura muri eius ex lapide iaspide ipsa vero

 civitas auro mundo simile vitro mundo

21:19 fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata

 fundamentum primum iaspis secundus sapphyrus tertius

 carcedonius quartus zmaragdus

21:20 quintus sardonix sextus sardinus septimus chrysolitus

 octavus berillus nonus topazius decimus chrysoprassus undecimus

 hyacinthus duodecimus amethistus

21:21 et duodecim portae duodecim margaritae sunt per singulas

 et singulae portae erant ex singulis margaritis et platea

 civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum

21:22 et templum non vidi in ea Dominus enim Deus omnipotens

 templum illius est et agnus

21:23 et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea nam

 claritas Dei inluminavit eam et lucerna eius est agnus

21:24 et ambulabunt gentes per lumen eius et reges terrae

 adferent gloriam suam et honorem in illam

21:25 et portae eius non cludentur per diem nox enim non erit

 illic

21:26 et adferent gloriam et honorem gentium in illam

21:27 nec intrabit in ea aliquid coinquinatum et faciens

 abominationem et mendacium nisi qui scripti sunt in libro vitae

 agni

22:1 et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam

 cristallum procedentem de sede Dei et agni

22:2 in medio plateae eius et ex utraque parte fluminis lignum

 vitae adferens fructus duodecim per menses singula reddentia

 fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium

22:3 et omne maledictum non erit amplius et sedes Dei et agni in

 illa erunt et servi eius servient illi

22:4 et videbunt faciem eius et nomen eius in frontibus eorum

22:5 et nox ultra non erit et non egebunt lumine lucernae neque

 lumine solis quoniam Dominus Deus inluminat illos et regnabunt

 in saecula saeculorum

22:6 et dixit mihi haec verba fidelissima et vera sunt et

 Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere

 servis suis quae oportet fieri cito

22:7 et ecce venio velociter beatus qui custodit verba

 prophetiae libri huius

22:8 et ego Iohannes qui audivi et vidi haec et postquam

 audissem et vidissem cecidi ut adorarem ante pedes angeli qui

 mihi haec ostendebat

22:9 et dicit mihi vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum

 tuorum prophetarum et eorum qui servant verba libri huius Deum

 adora

22:10 et dicit mihi ne signaveris verba prophetiae libri huius

 tempus enim prope est

22:11 qui nocet noceat adhuc et qui in sordibus est sordescat

 adhuc et iustus iustitiam faciat adhuc et sanctus sanctificetur

 adhuc

22:12 ecce venio cito et merces mea mecum est reddere unicuique

 secundum opera sua

22:13 ego Alpha et Omega primus et novissimus principium et

 finis

22:14 beati qui lavant stolas suas ut sit potestas eorum in

 ligno vitae et portis intrent in civitatem

22:15 foris canes et venefici et inpudici et homicidae et idolis

 servientes et omnis qui amat et facit mendacium

22:16 ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec in

 ecclesiis ego sum radix et genus David stella splendida et

 matutina

22:17 et Spiritus et sponsa dicunt veni et qui audit dicat veni

 et qui sitit veniat qui vult accipiat aquam vitae gratis

22:18 contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius

 si quis adposuerit ad haec adponet Deus super illum plagas

 scriptas in libro isto

22:19 et si quis deminuerit de verbis libri prophetiae huius

 auferet Deus partem eius de ligno vitae et de civitate sancta

 et de his quae scripta sunt in libro isto

22:20 dicit qui testimonium perhibet istorum etiam venio cito

 amen veni Domine Iesu

22:21 gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus

.