52 Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum:
[ 1, 1] Babylonem ductus [ 1, 3] cum sociis litteras et linguam Chaldæorum discit [ 1, 8] et propter abstinentiam cibi et potus [ 1, 17] intelligentia visionum et somniorum donatus est; [ 1, 21] fuit usque ad Cyrum. [ 2, 1] Somnium dilapsum [ 2, 2] sapientes regi Nabuchodonosor indicare nequeunt, [ 2, 12] ideoque supplicio destinantur; [ 2, 14] Daniel prolationem petit, [ 2, 17] a Deo edocetur, [ 2, 24] in conspectu regis [ 2, 28b] somnium narrat [ 2, 36b] eiusque interpretationem adicit; [ 2, 46] rex Deum Israel agnoscit at Danielem honorat, [ 2, 49] socios eius exaltat. [ 3, 1] Statuam a rege erectam [ 3, 2] adorantibus reliquis convocatis [ 3, 8] socii Danielis non adorant, [ 3, 13] regi Nabuchodonosor audacter resistentes, [ 3, 19] ideoque in fornacem mittuntur; [ 3, 24] in medio flammæ [ 3, 25] Azarias Domino confitetur, [ 3, 46] ab angelo Domini servati [ 3, 51] hi tres Domino Deo benedicunt; [ 3, 91] rex obstupescens [ 3, 93] illæsos egredi iubent [ 3, 95] et Deum Isreal profitens eos promovet. [ 3, 98] Initium decreti regii; [ 4, 1] aliud somnium suum, [ 4, 3] quod sapientes interpretari nequeunt, [ 4, 5] Danieli ingresso [ 4, 7] Nabuchodonosor narrat [ 4, 16] eiusque interpretationem audit; [ 4, 25] rex in insaniam zoanthropicam incidit [ 4, 31] et iterum mentis compos fit; [ 4, 34] regem cæli glorificat. [ 5, 1] Profanantibus vasa templi [ 5, 5] manus scribens apparet, [ 5, 7] cuius scripturam sapientes exponere nequeunt; [ 5, 10] regina suadente [ 5, 13] Daniel introducitur, [ 5, 17] qui regem superbum obiurgat, [ 5, 25] scripturam legit et interpretatur, [ 5, 29] a rege honoratur; [ 5, 30] Baltassar occiditur, Darius regnat. [ 6, 1] Principes et satrapæ Danieli invidentes [ 6, 6] religiosum decretum regium afferunt, [ 6, 10] quod Daniel non curat, [ 6, 11] quare ab illis viris accusatur [ 6, 14] et in lacum leonum mittitur, [ 6, 19] sed ab angelo Dei servatur; [ 6, 23] Darius eum educit [ 6, 25] ac Deum Israel honorat; [ 6, 28] Daniel usque ad Cyrum est. [ 7, 1] Tempus visionis; [ 7, 2] Quattour bestias de mari ascendentes videt, [ 7, 9] iudicium Dei aspicit, [ 7, 13] filium hominis videt, [ 7, 15] interpretationem visorum accipit; [ 7, 28] finis visionis. [ 8, 1] Tempus et locus visionis; [ 8, 3] hircum de ariete triumphantem [ 8, 9] et cornu insolentissimum videt [ 8, 13] eiusque tempus audit; [ 8, 15] Gabriel Danieli apparet [ 8, 19b] et visionem interpretatur; [ 8, 27] effectus visionis. [ 9, 1] Tempus et occasio visionis; [ 9, 4] Daniel peccata confitetur [ 9, 15] et salutem petit, [ 9, 20] Gabriel ei apparet [ 9, 24] et 70 hebdomadas annorum nuntiat. [10, 1] Tempus occasio, locus visionis; [10, 5] Gabriel Danieli apparet, [10, 10] eum confortat atque docet: [11, 2b] de tribus successoribus Cyri, [11, 3] de Alexandro eiusque regno, [11, 5] de Ptolemæo I et Seleuco I, [11, 6] de Antiocho II et Ptolemæo II, [11, 7] de Ptolemæo III et Seleuco II, [11, 10] de Seleuco III fratreque Antiocho III et Ptolemæo IV, [11, 13] necnon Ptolemæo V, [11, 20] de Seleuco IV, [11, 21] de Antiocho IV Epiphane Ægyptum bis oppugnate [11, 30b] ac populum Israel persequente [11, 36] propter impietatem suam, [11, 40] de hoste novissimo [12, 1] ac protectore populi Israel, [12, 2] de resurrectione et mercede, [12, 4] de libro signando; [12, 5] finis visionis. [13, 1] Senibus iudicibus sollicitantibus resistit, [13, 27b] ab illis adulterii accusata condemnatur, [13, 44] sed a Daniele innocens demonstratur. [13, 65] Daniel conviva Cyri [14, 2] idolum Bel non adorat, [14, 13] sed fraude sacerdotum detecta subvertit [14, 22] atque draconem interficit; [14, 27] in lacum leonum missus [14, 32] ab Habacuc propheta pascitur; [14, 39] Cyrus Danielem educit ac Deum Israel honorat.
The above published source is public domain under the terms of
Title 17,
United States Code, Section 304(b) [Copyright Act of 1976].
The transcriber
does not claim to know the copyright status of this publication outside of the
United States.
Electronic Transcription © 1996 Dennis McCarthy.
Dedicated to the Memory
of Elliott Harry Aldridge (1910 May 19 - 1990 November 01)
This text carries no warranty of any kind.
This text may be copied, local laws permitting, without permission or fee, for any purpose, only under the following four conditions:
VENI, VIDI, VINXI!
I Came, I Saw, I Linked!
Anyone may
to link to this page.
Return to the Vulgata Daniel et Esther home page.
URL
http://davinci.marc.gatech.edu/catholic/scriptures/daniel.htm