Latin Texts
The Mass 1.Kyrie Kyrie, eleison. Christe, eleison. Kyrie, eleison 2. Gloria gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis Laudamus te Benedicimus te Adoramus te Glorificamus te Gratias agimus tibi, propter magnam goriam tuam Domine, Deus, Rex caelestis, Deus Pater omnipotens Domine Fili unigenite, Iesu Christe Domine, Deus, Agnus Dei, Filius Patris qui tollis peccata mundi, miserere nobis qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis quoniam Tu solus Sanctus Tu solus Dominus Tu solus Altissimus Iesu Christe, cum Sancto Spiritu: in gloria Dei Patris, Amen 3. Credo Credo in unum Deum Patrem omnipotentem, Factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium et in unum Dominum, Iesum Christum, Filium Dei unigenitum et ex Patre natum, ante omnia saecula Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero genitum, non Factum, consubstatialem Patri: per quem omnia facta sunt qui propter nos homines, et propter nostram salutem, descendit de caelis et incarnatus est de Spiritu Sancto, ex Maria Virgine: et homo factus est crucifixus etiam pro nobis: sub Pontio Pilato, passus et sepultus est et resurrexit tertia die, secundum Scripturas et ascendit in caelum: sedet ad dexteram Patris et iterum venturus est cum gloria, iudicare vivos et mortuos: cuius non erit finis et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem: qui ex Patre Filioque procedit qui cum Patre et Filio, simul adoratur, et conglorificatur: qui locutus est per Prophetas et unam, sanctam, catholicam, et apostolicam Ecclesiam confiteor unum baptisma, in remissionem peccatorum et exspecto resurrectionem mortuorum et vitam venturi saeculi, Amen 4. Sanctus Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus, Deus Sabaoth Pleni sunt caeli et terra gloria tua Hosanna, in excelsis Benedictus qui venit in nomine Domini Hosanna, in excelsis. 5. Agnus Dei Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: miserere nobis Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: miserere nobis Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: dona nobis pacem Te Deum Te Deum laudamus: te Dominum confitemur. Te aeternum Patrem omnis terra veneratur. Tibi omnes Angeli, tibi caeli et universae Potestates: Tibi Cherubim et Seraphim incesabili voce proclamant: Sanctus: Sanctus: Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt caeli et terra majestatis gloriae tuae. Pleni sunt caeli et terra majestatis gloriae tuae. Te gloriosus Apostolorum chorus: Te Prophetarum laudabilis numerus: Te Martyrum candidatus laudat exercitus. Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia: Patrem immensae majestatis: Venerandum tuum verum, et unicum Filium: Sanctum quoque Paraclitum Spiritum Tu Rex gloriae, Christe. Tu Patris sempiternus es Filius. Tu ad liberandum suscepturus hominem, non horruisti Virginis uterum. Tu devicto mortis aculeo, aperuisti credentibus regna caelorum. Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris. Judex crederis esse venturus. Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni, quos pretioso sanguine redemisti. Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari. Salvum fac populum tuum Domine, et benedic hereditati tuae. Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum. Per singulos dies, benedicimus laudamus te. Et laudamus nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi. Dignare Domine die isto sine peccato nos custodire. Miserere nostri Domine, miserere nostri. Fiat misericordia tua Domine super nos, quemadmodum speravimus in te. In te Domine speravi: non confundar in aeternum. Requiem 1. Introit Requiem aeternam dona eis, Domine. et lux perpetua luceat eis. Te decet hymnus Deus, in Sion, et tibi reddetur votum in Jerusalem. exaudi orationem meam, ad te omnis caro veniet. 2. Kyrie Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. 3. Gradual Requiem aeternam dona eis Domine. et lux perpetua luceat eis. In memoria aeterna erit justus. ab auditione mala non timebit. 4. Tract Absolve Domine, anima omnium fidelium defunctorum. ab omni vinculo delictorum. Et gratia tua illis succurrente, mereantur evadere judicium ultionis. Et lucis aeternae beatitudine perfrui. 5. Sequence Dies irae, dies illa, Solvet saeclum in vavilla: Teste David cum Sibylla. Quantus tremor est futurus, Quando judex est venturus, Cuncta stricte discussurus! Tuba mirum spargens sonum, Per sepulcra regionum, Coget omnes ante thronum. Mors stupebit et natura, Cum resurget creatura, Judicanti responsura. Liber scriptus proferetur, In quo totum continetur, Unde mundus judicetur. Judex ergo cum sedebit, Quidquid latet, apparebit: Nil inultum remanebit. Quid sum miser tunc dicturus? Quem patronum rogaturus? Cum vix justus sit securus. Rex tremendae majestatis, Qui salvandos salvas gratis, Salva me, fons pietatis. Recordare Jesu pie, Quod sum causa tuae viae, Ne me perdas illa die. Quaerens me, sedisti lassus, Redemisti crucem passus, Tantus labor non sit cassus. Juste judex ultionis, Donum fac remissionis, Ante diem rationis. Ingemisco, tamquam reus, Culpa rubet vultus meus, Supplicanti parce Deus. Qui Mariam absolvisti, Et latronem exaudisti, Mihi quoque spem dedisti. Preces meae non sunt dignae: Sed tu bonus fac benigne, Ne perenni cremer igne. Inter oves locum praesta, Et ab haedis me sequestra, Statuens in parte dextra. Confutatis maledictis, Flammis acribus addictis: Voca me cum benedictis. Oro supplex et acclinis, Cor contritum quasi cinis: Gere curam mei finis. Lacrimosa dies illa, Qua resurget ex favilla Judicantus homo reus: Huic ergo parce Deus. Pie Jesu Domine. Dona eis requiem. Amen 6. Offertory Domine Jesu Christe. Rex gloriae, libera animas omnium fidelium defunctorum de poenis infermi et de profundo lacu: libera eas de ore leonis, ne absorbeat eas tartarus, ne cadant in obscurum: Sed signifer sanctus Michael repraesentet eas in lucem sanctam: Quam olim Abrahae promisisti et semini ejus. Hostias et preces tibi, Domine, laudis offerimus: tu suscipe pro animabus illis, quarum hodie memoriam facimus: fac eas, Domine, de morte transire ad vitam. 7. Sanctus Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus, Deus Sabaoth Pleni sunt caeli et terra gloria tua Hosanna, in excelsis Benedictus qui venit in nomine Domini Hosanna, in excelsis. 8. Pie Jesu Domine Pie Jesu Domine, dona eis requiem, Pie Jesu Domine, dona eis requiem, Pie Jesu Domine, dona eis requiem sempiternam 9. Agnus Dei Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: dona eis requiem. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: dona eis requiem. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: dona eis requiem sempiternam. 10. Communion Lux aeterna luceat eis, Domine: Cum Sanctis tuis in aeternum, quia pius es. Requiem aeternam dona eis Domine: et lux perpetua luceat eis. Cum Sanctis tuis in aeternum, quia pius es. 11. Exseguiae Libera me Domine de morte aeterna, in die illa tremenda: Quando coeli movendi sunt et terra: Dum veneris judicare saeculum per ignem. Tremens factus sum ego, et timeo, dum discussio venerit, atque ventura ira. Quando coeli movendi sunt et terra. Dies illa, dies irae, calamitatis et miseriae, dies magna et amara valde. Dum veneris judicare saeculum per ignem. Requiem aeternam dona eis, Domine: et lux perpetua luceat eis. Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Requiem aeternam dona ei, Domine. et lux perpetua luceat ei. Requiescat in pace. Amen. 12. Valedictio In paradisum deducant te Angeli: in tuo adventu suscipiant te Martyres, et perducant te in civitatem sanctam Jerusalem. Chorus Angelorum te suscipiat, et cum Lazaro quondam paupere aeternam habeas requiem. Ave Maria Ave, Maria, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Jesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae. Amen. Ave, Maria, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Jesus. Sancta Maria, Regina coeli, dulcis et pia, O Mater Dei. Ora pro nobis peccatoribus, ut cum electis te videmus. Magnificat Magnificat anima mea Dominum, Et exultavit Spiritus meus, in Deo salutari meo. Quia respexit humilitatem ancillae suae, ecce enim ex hoc beatam omnes generationes. Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus. Et misericordia eius a progenie in progenies, timentibus eum. Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui. Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes. Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae suae. Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et Semini eius in saecula. Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen. Locus Iste Locus iste a Deo factus est inaestimabile sacramentum irreprehensibilis est. Os Justi Os justi meditaribus sapientiam, et lingua eius loquetur judicium. Lex Dei eius in corde ipsius et non supplantabuntur gressus ejus. Alleluia. Gaudeamus Gaudeamus igitur, juvenes dum sumus, Gaudeamus igitur, juvenes dum sumus, Post jucundam juventutem, Post molestam senectutem nos habebit humus, nos habebit humus. Ubi sunt qui ante nos in mundo fuere? Ubi sunt qui ante nos in mundo fuere? Transeas ad superos, abeas ad inferos, Quos si vis videre, quos si vis videre. Vivat academia! Vivant professores! Vivat academia! Vivant professores! Vivat membrum quodlibet! Vivant membra quaelibet! Semper sint in flore! Semper sint in flore! Stabat Mater Stabat Mater dolorosa juxta crucem lacrimosa, dum pendebat Filius. Cujus anima gementem contristatam et dolentem Pertransivit gladius. O quam tristis et afflicta fuit illa benedicta mater unigeniti. Quae moerebat et dolebat pia Mater dum videbat, et tremebat, cum videbat nati poenas incliti. Quis est homo qui non fleret, Christi matrem si vederet in tanto suplicio? Quis no posset contristari piam matrem contemplari dolentem cum filio? Pro peccatis suae gentis vidit Jesum in tormentis et flagellis subditum. Vidit suum dulcem natum morientem, desolatum dum emisit spiritum. Eja mater, fons amoris, me sentire vim doloris, fac ut tecum lugeam. Fac ut ardeat cor meum in amandum Christum Deum ut sibi complaceam. Sancta mater istud agas, crucifixi fige plagas cordi meo valide. Tui nati vulnerati tam dignati pro me pati poenas mecum divide. Fac me vere tecum flere crucifixo condolere, donec ego vixero. Juxta crucem tecum stare, te libenter sociare in planctu desidero. Virgo virginum praeclara, mihi jam non sus amara, fac me tecum plangere. Fac ut protem Christi mortem, passionis fac consortem et plagas recolere. Fac me plagis vulnerari, cruce hac inebriari ob amorem filii. Inflammatus et accensus per te, virgo, sim defensus in die judicii. Fac me cruce custodiri, morte Christi praemuniri, confoveri gratia. Quando corpus morietur fac ut animae donetur paradisi gloria. Amen.