1663.
'Fecerunt bellum cum Bera rege Sodomae, et cum Birsha rege Amorae, Shinab rege Admae, et Shemeber rege Zeboiim, e rege Belae, haec Zoar': quod significent totidem genera cupiditatum mali et persuasionum
falsi contra quae Dominus pugnavit, constare quoque potest a significatione horum regum et harum gentium qua nominantur, ut et a sequentibus; quaenam cupiditates mali et quaenam persuasiones falsi
per singulas significentur, etiam prolixum nimis foret exponere; de significatione Sodomae et Amorae, tum Admae e Zeboiim, ut et Zoar, paucis prius actum est; sunt genera communissima seu maxime universalia
malorum et falsorum, quae in sensu interno significata hic sua serie sequuntur. [2] Quod Dominus prae omnibus in universo graviores aut gravissimas tentationes subierit et sustinuerit non ita
notum est ex Verbo, ubi solum memoratur quod in deserto fuerit quadraginta dies et tentatus a diabolo; ipsae tentationes quas tunc habuit, non descriptae sunt quam paucis, quae tamen pauca involvunt
omnia, sicut quod memoratur apud Marc. i 12, 13, quod 'ibi fuerit cum bestiis,' per quas significantur pessimi ab infernali turba; et quae dein memorantur quod 'a diabolo ductus super pinnas templi et
super montem altum' sunt nihil aliud quam repraesentativa gravissimarum tentationum quas habuit in deserto, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.