1201.
Intimum coelum est, per quod Dominus, insinuat amorem verum conjugialem, hujus principium seu origo ex intimo coelo est, tum per medium coelorum inferiorum, inde quoque storge, nam coelestes intimi coeli
ita amant infantes, multo plus quam parentes seu matres, imo adsunt infantibus et eorum curam habent, imo ut mihi dictum, in utero materno adsunt, et solliciti sunt de iis, ut nutriantur, ita praesunt
uteris gestantibus.